monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21 > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, IV . <<<     >>> VI .

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
2 Quid appellatione fulminum nisi tremendae illae extremi iudicii sententiae designantur? Quae idcirco fulmina vocantur, quia nimirum eos quos feriunt in perpetuum incendunt. Fulmina namque super eum Paulus venire conspexerat, cum dicebat: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Haec autem quae in eum mittuntur fulmina, ad locum alium non feruntur, quia iustis gaudentibus, solos tunc reprobos feriunt. Nam post trituram vitae praesentis, in qua nunc triticum sub paleis gemit, ita illo extremi iudicii ventilabro inter triticum paleasque discernitur, ut nec in tritici horreum paleae transeant, nec in palearum ignem horrei grana delabantur. Illa ergo fulmina locum alium nequaquam tangunt, quia videlicet igne suo non grana, sed paleas incendunt. Sed quia Leviathan istum poena non corrigit, insinuat dum subiungit: