monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXXVII. <<<     >>> XXXIX

CAPUT XXXVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Halitus eius prunas ardere facit.
2 Quid enim prunas nisi succensas in terrenis concupiscentiis reproborum hominum mentes appellat? Ardent enim cum quodlibet temporale appetunt, quia nimirum urunt desideria quae quietum ac integrum esse animum non permittunt. Toties igitur Leviathan halitus prunas accendit, quoties eius occulta suggestio humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit. Alias namque superbiae, alias invidiae, alias luxuriae, alias avaritae facibus inflammat. Superbiae quippe facem menti Evae supposuit, cum hanc ad contemnenda verba dominicae iussionis instigavit. Invidiae quoque flamma Cain animum succendit, cum de accepto fratris sacrificio doluit, et per hoc usque ad fratricidii facinus pervenit. Luxuriae facibus cor Salomonis exussit, quem tanto mulieribus amore subdidit, ut, usque ad idolorum venerationem deductus, dum carnis delectationem sequeretur, conditoris reverentiae oblivisceretur. Avaritiae quoque igne Achab animum concremavit, cum eum ad appetendam alienam vineam impatientibus desideriis impulit, et per hoc usque ad reatum homicidii pertraxit. Tanto igitur Leviathan iste halitu in prunis flat, quanto annisu suggestionis occultae humanas mentes ad illicita inflammat. Unde et bene mox subditur: