monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXXVI . <<<     >>> XXXVIII .

CAPUT XXXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sicut ollae succensae atque ferventis.
2 Velut enim olla fervens est unaquaeque tunc anima, cogitationum suarum impetus quasi spumas ardentium undarum sustinens, quas et ignis zeli commovet, et ipsa temporalis oppressio more ollae intrinsecus clausas tenet. Unde Ioannes quoque cum huius bestiae signa narraret, adiunxit: Ita ut ignem faciat de coelo descendere. Ignem quippe de coelo descendere est de coelestibus electorum animis sancti zeli flammas emanare. Quia vero Leviathan iste alias non solum serpens, sed etiam regulus dicitur, pro eo quod immundis spiritibus, vel reprobis hominibus principatur, sicut Isaias ait: De radice colubri egredietur regulus, inspiciendum nobis summopere est qualiter regulus perimat, ut, ex operatione reguli, huius nobis malitia apertius innotescat. Regulus namque non morsu perimit, sed flatu consumit. Saepe quoque aerem flatu afficit, et quidquid vel positum longe contigerit sola narium inspiratione tabefacit.
3 Hinc, ergo, hinc pensare compellimur, per hoc quod de naribus eius fumus procedere dicitur, etiam priusquam apertus appareat, quid quotidie in humanis cordibus fumo pestiferae exhalationis operetur. Quia enim, sicut et superius diximus, fumo oculorum acies infirmatur, non immerito de eius naribus fumus procedere asseritur, cuius noxiis inspirationibus prava in humanis cordibus cogitatio nascitur, per quam acies mentis obtunditur, ne lux interna videatur. Quasi enim flatu narium caliginem emittit, quia in reproborum cordibus insidiarum suarum aspirationibus ex amore vitae temporalis aestum congerit multiplicium cogitationum. Et velut fumi globos multiplicat, quia inanissimas praesentis vitae curas in terrenorum hominum mente coacervat. Iste fumus ex eius naribus prodiens aliquando ad tempus etiam electorum oculos tangit. Hunc namque intrinsecus fumum patiebatur Propheta, cum dixit: Turbatus est prae ira oculus meus. Huius inundatione premebatur, dicens: Cor meum conturbatum est in me, et lumen oculorum meorum non est mecum. Fumus quippe iste obtundit aciem cordis, quia caliginis suae nubilo serenitatem intimae turbat quietis. Cognosci vero nisi tranquillo corde non potest Deus. Unde per eumdem prophetam rursus dicitur: Vacate et videte quoniam ego sum Deus. Vacare autem mens non potest quae huius fumi inundationibus premitur, quia in ea terrenarum cogitationum volumina ex praesentis vitae amore glomerantur. Lumen ergo quietis internae hoc fumo amittitur, quia curarum prurigine cordis oculus dum confunditur tenebratur.
4 Sed fumus iste aliter electorum animos turbat, aliter reproborum oculos excaecat. A bonorum quippe oculis spiritalium desideriorum flatu respergitur, ne praevalente misera cogitatione densetur. In reproborum vero mentibus quo se licentius per tetras cogitationes colligit, eo ab eis funditus veritatis lumen tollit. Fumus iste reproborum cordibus quot illicita desideria ingerit, quasi per tot ante illos globos intumescit.
5 Et certe fumi globos novimus, quia cum alii superius inanescunt, alii inferius surgunt; sic et in cogitatione carnali, etsi alia pravitatis desideria transeunt, alia succedunt. Saepe autem mens misera quid iam transierit videt, sed ubi adhuc retineatur non videt. Gaudet de quibusdam vitiis quod eis subiecta iam non sit, et praecavere ac gemere negligit, quia eorum vice successerunt alia, quibus fortasse nequius succumbit; sicque fit ut dum alia vitia transeunt, et semper alia succedunt, ab hoc serpente cor reproborum sine intermissione teneatur. Unde bene per Ioel prophetam dicitur: Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. Expergiscimini ebrii, et flete. Quid enim per erucam, quae toto corpore in terra repit, nisi luxuria designatur? quae cor quod tenet, ita polluit, ut in superioris munditiae surgere amorem non possit. Quid per locustam quae saltibus evolat, nisi inanis gloria exprimitur, quae se vanis praesumptionibus exaltat? Quid per bruchum, cuius pene totum corpus in ventrem colligitur, nisi edendi ingluvies figuratur? Quid per rubiginem, quae dum tangit incendit, nisi ira innuitur? Residuum ergo erucae locusta comedit, quia saepe cum luxuriae vitium a mente recesserit, inanis gloria succedit. Nam quia iam per amorem cordis non sternitur, quasi sanctam se ex castitate gloriatur. Et residuum locustae bruchus comedit, quia saepe cum inani gloriae, quae quasi ex sanctitate veniebat, resistitur, vel ventri vel quibuslibet ambitionis desideriis immoderatius indulgetur. Mens enim Dei nescia, tanto atrocius ad quemlibet ambitum ducitur, quanto nullo vel humanae laudis amore refrenatur. Residuum bruchi rubigo consumit, quia saepe dum ventris ingluvies per abstinentiam restringitur, irae impatientia acrius dominatur; quae more rubiginis quasi exurendo messem comedit, quia virtutum fructus impatientiae flamma tabefacit. Cum ergo vitia vitiis succedunt, agrum mentis alia pestis devorat, dum alia relinquit.
6 Bene autem illic subditur: Expergiscimini ebrii, et flete. Ebrii quippe vocati sunt qui, mundi huius amore confusi, mala non sentiunt quae patiuntur. Quid est ergo dicere: Expergiscimini, ebrii, et flete, nisi somnum vestrae insensibilitatis excutite, et, in devastatione cordis tot sibi succedentibus vitiorum pestibus, vigilantibus lamentis obviate? Per tot igitur globos de Leviathan naribus fumus surgit, per quot nimirum pestes frugem cordis reprobi occulta aspiratione consumit. Cuius adhuc fumi vim sollicite Dominus exprimit, cum illico subiungit: Sicut ollae succensae atque ferventis. Olla enim succenditur cum mens humana maligni hostis suasionibus instigatur. Olla autem fervet cum iam etiam per consensum in desideriis pravae persuasionis accenditur. Et tot undas quasi fervendo proiicit, per quot se nequitias usque ad exteriora opera extendit. Hunc namque carnalis conscientiae, id est ollae fervorem, ex Leviathan fumo venientem propheta conspexerat, cum dicebat: Ollam succensam ego video, et faciem eius a facie Aquilonis. Ab Aquilonis namque facie humani cordis olla succenditur, dum instigatione adversarii spiritus illicitis desideriis inflammatur. Ille namque qui ait: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, mentem quam semel ceperit malignis persuasionis suae flatibus, quasi suppositis ignibus, accendit, quatenus, non contenta praesentibus, indesinenter per desideria aestuet, ut alia contemnenda appetat, alia adepta contemnat: ut modo suis compendiis inhiet, modo alienis commodis etiam cum proprio detrimento contradicat, modo carnis illecebris satisfaciat, modo quasi in quodam culmine per cogitationis superbiam rapta, carnali cura postposita, totam se in typho elationis attollat. Quia ergo cor per varia desideria abducitur, quod instigationibus Leviathan istius inflammatur, recte eius fumus succensae et ferventi ollae similis esse perhibetur, quia per tot se fervores afflata eius tentationibus conscientia erigit, per quot intra se cogitationes intumescit. Quod verbis aliis adhuc veritas apertius exsequitur, dum subiungitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXXVI . <<<     >>> XXXVIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37