monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXIX. <<<     >>> XXXI.

CAPUT XXX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
2 Istae squamae peccantium, ne ab ore praedicantium aliquo vitae spiraculo penetrentur, et obduratae sunt et coniunctae. Quos enim similis reatus sociat, concordi pertinacia etiam defensio perversa constipat, ut de facinoribus suis alterna se invicem defensione tueantur. Sibi enim quisque metuit, dum admoneri vel corrigi alterum cernit; et idcirco contra corripientium verba unanimiter assurgit, quia se in altero protegit. Bene ergo dicitur: Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas, quia in iniquitatibus suis, dum vicissim superba se defensione protegunt, sanctae exhortationis spiracula ad se nullatenus intrare permittunt. Quorum pestiferam concordiam adhuc apertius subdidit, dicens: