monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXVII . <<<     >>> XXIX.

CAPUT XXVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Corpus illius quasi scuta fusilia.
2 Sacra Scriptura scuti nomine aliquando uti in parte prospera, aliquando in adversa consuevit. Nam saepe scuti defensio pro divina protectione ponitur, nonnunquam vero pro humana repugnatione memoratur. Pro divina enim protectione ponitur, sicut per Psalmistam dicitur: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Scuto nos Dominus coronare perhibetur, quia quos protegens adiuvat, remunerans coronat. Rursum pro humana repugnatione per eumdem Prophetam scutum ponitur sicut alibi ait: Ibi confregit cornua, arcum, scutum, gladium et bellum. In cornibus quippe elatio superborum, in arcu vero insidiae longe ferientium, in scuto autem obstinata duritia defensionum, in gladio vicina percussio, in bello vero ipsa contra Dominum mentis motio designatur. Quod nimirum totum in sancta Ecclesia confringitur, dum mentes Deo resistentium, superposito iugo humilitatis, edomantur. Hinc rursum per eumdem Psalmistam dicitur: Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcum enim Dominus conterit, cum occulta insidiantium machinamenta dissolvit. Arma confringit, cum ea quae contra se erecta fuerant patrocinia humana comminuit. Scuta igni comburit, cum peccantium mentes obstinata se duritia defendentes, ad poenitentiae et confessionis ardorem sancti Spiritus calore succendit. Quod vero in hoc loco corpus Leviathan istius scutis fusilibus comparatur, perscrutandum nobis innuitur, quia durum quidem, sed tamen cum labitur, fragile solet esse vas omne quod fusile est. Scuta ergo si sunt fusilia, in suscipienda sagittarum percussione robusta sunt, sed casu fragilia. Ictu quidem ferientium minime penetrantur, sed suo se lapsu per fragmenta dissolvunt. Corpus ergo Leviathan istius, id est omnes iniqui, quia per obstinationem duri sunt, sed per vitam fragiles, scutis fusilibus comparantur. Cum enim verba praedicationis audiunt, nulla correptionis iacula se penetrare permittunt, quia in omni peccato quod faciunt, scutum superbae defensionis opponunt. Nam cum talium quisque de reatu suae iniquitatis arguitur, non mox cogitat quomodo culpam corrigat, sed quid in adiutorio suae defensionis opponat. Nulla igitur veritatis sagitta penetratur, quia verba sanctae correptionis in scuto excipit superbae defensionis. Unde bene de Iudaeis contra praecepta Domini superba se defensione tuentibus per Ieremiam dicitur; Reddes eis vicem, Domine, iuxta opera manuum suarum. Moxque eamdem vicem expressius subdidit dicens: Dabis eis scutum cordis laborem tuum. Labor quippe Domini apparens inter homines passibilis eius humanitas fuit, quam Iudaei superbe sapientes dum cernerent, despexerunt; eumque immortalem credere dedignati sunt, quem natura passibili mortalem viderunt. Cumque eius humilitatem conspicerent, superbiae fastibus obdurati, summa cura moliti sunt, ne eorum mentes sancta praedicantium verba penetrarent. Dum ergo eis Dominus vicem malorum operum redderet, dedit illis scutum cordis laborem suum, quia recto iudicio inde illos contra se superbe obstinatos exhibuit, unde ipse pro nobis infirmitate laboravit. Repulerunt quippe a se verba praedicantium, quia dedignati sunt in Domino infirma passionum. Laborem igitur Domini contra eumdem Dominum scutum cordis habuerunt, quia superba sapientibus eo despectus apparuit, quo propter eos humilis fuit.
3 Hoc scutum, sicut iam superius diximus, primus ille peccator tenuit, qui, requirente Domino cur lignum vetitum contigisset, non ad se culpam retulit, sed a muliere quam Dominus dederat se accepisse respondit; ut quasi reatum suum oblique in auctorem relideret, qui ei mulierem dederat quae talia persuaderet. Hoc scutum etiam requisita mulier tenuit, quando neque ipsa ad se culpam retulit, sed serpentis illud persuasionibus replicavit, dicens: Serpens decepit me, et comedi, ut ipsa quoque reatum suum oblique in creatorem reduceret, qui illuc intrare serpentem persuasurum talia permisisset. Serpens vero iam non requiritur, quia nec eius poenitentia quaerebatur. Hi autem quorum poenitentia quaesita est, scutum nequissimae defensionis contra iustissimae correptionis verba protulerunt. Unde nunc usque in usum peccantium trahitur, ut culpa cum arguitur defendatur; et unde finiri reatus debuit, inde cumuletur. Bene ergo dicitur: Corpus illius quasi scuta fusilia, quia omnes iniqui, ne ad se corripientium verba perveniant, quasi contra adversariorum iacula scuta defensionum parant. Quod videlicet eius corpus adhuc nobis expressus detegit, dum subiungit:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXVII . <<<     >>> XXIX.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28