monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XVI . <<<     >>> XVIII .

CAPUT XVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Concident eum amici, divident illum negotiatores.
2 Leviathan iste toties conciditur, quoties divini verbi gladio sua ab illo membra separantur. Iniqui enim cum verbum veritatis audiunt, et, sancto timore perculsi, ab antiqui se hostis imitatione suspendunt, ipse in corpore suo dividitur, cui hi qui prave inhaeserant subtrahuntur. Ipsos vero amicos nominat, quos superius ancillas vocat; ipsos etiam negotiatores appellat, quos amicos dixerat. Sancti etenim praedicatores prius ancillae sunt per formidinem, post amici per fidem, ad extremum quoque negotiatores per actionem. Ipsis quippe infirmantibus dicitur: Nolite timere, pusille grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Ipsis rursum convalescentibus dicitur: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Ipsis ad extremum in negotii operationem pergentibus iubetur: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. In praedicatione quippe fidei quasi quoddam negotium geritur, dum verbum datur, et fides ab auditoribus sumitur. Quasi quoddam negotium faciunt, qui praedicationem praerogant, et a populis fidem reportant. Fidem impartiunt, et eorum sanctam protinus vitam sumunt. Si enim iustorum praedicatio negotium non fuisset, profecto Psalmista non diceret: Sumite psalmum, et date tympanum. In tympano etenim corium siccatur ut sonet. Quid est ergo dicere: Sumite psalmum, et date tympanum, nisi accipite spiritale canticum cordis, et reddite temporalem macerationem corporis? Si superna praedicatio negotium non fuisset, nequaquam sub typo fortis mulieris Salomon de sancta Ecclesia diceret: Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. Quid enim signatur per linteum sindonis, nisi subtilis intextio sanctae praedicationis? In qua molliter quiescitur, quia mens in illa fidelium spe superna refovetur. Unde et Petro animalia in linteo demonstrantur, quia peccatorum animae misericorditer aggregatae, in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem Ecclesia fecit, et vendidit, quia fidem quam credendo texuerat loquendo dedit, et ab infidelibus vitam rectae conversationis accepit. Quae et Chananaeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstratae iustitiae, fluxa opera gentilitatis astrinxit, ut hoc quod praecipitur vivendo teneatur: Sint lumbi vestri praecincti. Praedicatores ergo suos Dominus quaerendo ancillas invenit, permutando amicos facit, ditando negotiatores exhibet. Qui enim mundi prius minas infirmi timuerunt, post ad cognoscenda divina consilia ascendunt. Ditati autem virtutibus, usque ad exercendum fidei negotium perducuntur, ut Leviathan istius membra increpando atque suadendo tanto severius incidant, quanto et amici facti amori veritatis semetipsos verius copulant, atque ab eo peccantium animas tanto celerius subtrahant, quanto negotiatores idonei effecti in semetipsis amplissimas apothecas virtutum monstrant. Quia enim per praedicatores Dei valde laudabiliter a Leviathan isto res possessa dividitur, veritatis vox per prophetam pollicetur, dicens: Et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Pretiosum quippe a vili separat, qui humanas mentes a reproba antiqui hostis imitatione disiungit. Recte os Dei dicitur, quia per eum procul dubio eloquia divina formantur. Sequitur: