monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5 > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XIV . <<<     >>> XVI .

CAPUT XV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid illudes ei quasi avi?
2 Quid est quod adversarius noster prius Behemoth, postmodum Leviathan dicitur, nunc vero avi in perditionis suae illusione comparatur? Behemoth, quippe, ut diximus, bellua interpretatur, quae quadrupes ostenditur, dum sicut bos fenum comedere perhibetur. Leviathan vero, quia hamo capitur, procul dubio serpens in aquis innotescitur. Nunc vero ad avis similitudinem ducitur, cum dicitur: Nunquid illudes ei quasi avi? Cur ergo bellua, vel iumentum, cur draco, cur avis appelletur, indagemus. Citius enim nomina eius agnoscimus, si tergiversationis illius astutiam subtiliter exploremus. De coelo quippe ad terram venit, et ad spem coelestium nulla iam respiratione se erigit. Irrationale ergo et quadrupes animal est per actionis immundae fatuitatem, draco per nocendi malitiam, avis per subtilis naturae levitatem. Quia enim hoc quod contra se agit ignorat, bruto sensu bellua est; quia malitiose nobis nocere appetit, draco est; quia vero de naturae suae subtilitate superbe extollitur, avis est. Rursum, quia in hoc quod inique agit ad utilitatem nostram divina virtute possidetur, iumentum est; quia vero latenter mordet, serpens est; quia autem nonnunquam per indomitam superbiam se etiam lucis angelum simulat, avis est. Humanum etenim genus quamvis inexplicabili iniquitatis arte lacessat, tribus tamen vitiis valde tentat, ut videlicet alios sibi per luxuriam, alios per malitiam, alios per superbiam subdat.
3 Non ergo immerito in eo quod agere nititur ex ipso suarum actionum nomine vocatur, cum iumentum, draco, vel avis dicitur. In eis quippe quos ad stultitiam luxuriae excitat, iumentum est; in eis quos ad nocendi malitiam inflammat, draco est; in eis autem quos in fastum superbiae quasi alta sapientes elevat, avis est; in illis vero quos pariter in luxuria et superbia et malitia polluit, iumentum, draco, simul et avis existit. Per tot namque ad deceptorum cor se species intulit, in quot eos nequitias implicavit. Multarum igitur rerum nomine vocatur, quia ante deceptorum mentes in varias formarum species vertitur. Cum enim hunc per carnis luxuriam tentat, et tamen minime superat, mutata suggestione cor illius in malitiam inflammat. Quia ergo ad eum venire bellua non valuit, draco venit. Illum veneno malitiae corrumpere non valet, sed tamen bona sua eius oculis opponit, et cor illius in superbiam extollit. Huic ergo ut draco subrepere non valuit, sed tamen adducto phantasmate inanis gloriae, coram cogitationis eius obtutibus quasi avis volavit. Quae nimirum avis tanto contra nos immanius extollitur, quanto nulla naturae suae infirmitate praepeditur. Quia enim carnis morte non premitur, et Redemptorem nostrum carne mortalem vidit, altiori fastu elationis intumuit; sed ubi contra auctorem suum penna se superbiae extulit, ibi laqueum suae mortis invenit. Nam ea eius carnis morte prostratus est, quam expetiit elatus; et inde pertulit laqueum, unde quasi escam suae malitiae mortem iusti concupivit. Dicatur ergo: Nunquid illudes ei quasi avi? Quasi avi quippe Dominus illusit, dum ei in passione unigeniti Filii sui ostendit escam, sed laqueum abscondit. Vidit enim quod ore perciperet, sed non vidit quod gutture teneret. Nam quamvis eum fuerat ipse confessus Filium Dei, velut purum tamen illum hominem mori credidit, ad cuius mortem Iudaeorum persequentium animos concitavit. Sed in ipso traditionis eius tempore tarde iam cognovisse intelligitur, quod ipse illa eius morte puniretur. Unde et Pilati coniugem somniis terruit, ut vir illius a iusti persecutione cessaret. Sed res interna dispensatione disposita nulla valuit machinatione refragari. Expediebat namque ut peccatorum mortem iuste morientium solveret mors iusti iniuste morientis. Quod quia Leviathan iste usque ad tempus passionis illius ignoravit, quasi more avis illusus, divinitatis eius laqueum pertulit, dum humanitatis eius escam momordit. Sequitur: