monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, VIII . <<<     >>> X.

CAPUT IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 An extrahere poteris Leviathan hamo?
2 Leviathan quippe additamentum eorum dicitur. Quorum videlicet, nisi hominum? quibus semel culpam praevaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem quotidie pessimis suggestionibus extendit. Quibus dum reatum fenore peccati multiplicat, poenas procul dubio sine cessatione coacervat. Potest quoque Leviathan etiam per irrisionem vocari. Primo quippe homini persuasione callida divinitatem additurum se perhibuit, sed immortalitatem tulit. Additamentum ergo hominum per irrisionem dici potest, quibus dum hoc quod non erant se addere spopondit, etiam hoc quod erant fallendo subtraxit. Sed Leviathan iste hamo captus est, quia in Redemptore nostro dum per satellites suos escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Quasi hamus quippe fauces glutientis tenuit, dum in illo et esca carnis patuit, quam devorator appeteret, et divinitas passionis tempore latuit, quae necaret. In hac quippe aquarum abysso, id est in hac immensitate generis humani, ad omnium mortem inhians, vitam pene omnium vorans, huc illucque aperto ore cetus iste ferebatur, sed ad mortem ceti istius hamus in hac aquarum profunditate caliginosa mira est dispositione suspensus. Huius hami linea illa est per Evangelium antiquorum patrum propago memorata. Nam cum dicitur: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob; cumque caeteri successores interposito Ioseph nomine usque ad Mariam virginem desponsatam describuntur, quasi quaedam linea torquetur, in cuius extremo incarnatus Dominus, id est hamus iste ligaretur, quem in his aquis humani generis dependentem aperto ore iste cetus appeteret, sed eo per satellitum suorum saevitiam morso, mordendi vires ulterius non haberet. Ne ergo iste humanis mortibus cetus insidians quos vellet ultra devoraret, hamus hic raptoris fauces tenuit, et sese mordentem momordit. Incarnationem igitur unigeniti Filii fideli famulo indicans Deus, ait: An extrahere poteris Leviathan hamo? Subaudis ut ego, qui ad raptoris mortem incarnatum unigenitum Filium mitto, in quo dum mortalis caro conspicitur, et immortalitatis potentia non videtur, quasi hamus quidam inde devorantem perimit unde acumen potentiae quo transfigat occultat. Sequitur: