monumenta.ch > Lucanus > sectio 128 > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, IV . <<<     >>> VI .

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Circumdabunt eum salices torrentis.
2 Infructuosae quidem arbores sunt salices; sed tamen tantae viriditatis sunt, ut arescere vel abscissae radicitus et proiectae vix possint. Unde in sacro eloquio salicum nomine aliquando pro viriditate boni, aliquando pro sterilitate, reprobi designantur. Nisi enim electorum vitam per constantiam suae viriditatis exprimerent, nequaquam de sanctae Ecclesiae filiis propheta dixisset: Germinabunt inter herbas, sicut salices iuxta praeterfluentes aquas. Sanctae enim Ecclesiae filii inter herbas sicut salices germinant, dum inter arescentem vitam carnalium hominum, et multiplici numerositate, et perpetua mentis viriditate perdurant. Qui bene iuxta praeterfluentes aquas germinare perhibentur, quia unusquisque eorum ubertatem ad fructum percipit ex doctrina sacri eloquii, quae temporaliter percurrit. Et rursum nisi per sterilitatem salicum vita peccantium signaretur, nequaquam ex voce praedicantium contra Babyloniam Psalmista dixisset: In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Babylonis quippe medio inesse salices describuntur, quia nimirum infructuosi quique, atque ab amore patriae coelestis alieni, totis visceribus cordis in hac saeculi confusione radicantur. Unde et praedicatores sancti in istis salicibus non exercent organa, sed suspendunt, quia cum infructuosas ac reprobas mentes aspiciunt, vim suae praedicationis non exhibent, sed potius lugentes silent. Quid etiam per torrentem, nisi huius mortalis vitae cursus exprimitur? De quo rursum per Prophetam dicitur: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput, quia videlicet Redemptor noster mortalis vitae poenam in quodam transitu attigit, et idcirco diu eidem morti cui sponte succubuit non inhaesit. Unde die tertia hoc quod moriendo posuerat resurgendo caput elevavit. Quid est ergo quod de Behemoth isto dicitur: Circumdabunt eum salices torrentis, nisi quod amatores vitae mortalis a bonis actibus quasi a fructibus alieni, tanto illi arctius inhaerent, quanto eos largius delectatio transitoriae voluptatis infundit? Hos enim quasi in radicibus torrens rigat, dum in suis cogitationibus amor vitae carnalis inebriat. Qui scilicet more salicum fructus non ferunt, sed in foliis viridescunt, quia ea quae gravia ad dicendum non sunt, aliquando honestatis verba proferunt, sed nullum vitae pondus ex bonis operibus ostendunt. Bene igitur dicitur: Circumdabunt eum salices torrentis, quia infructuosi quique dum amori vitae temporalis inserviunt, antiquo hosti perversis moribus familiarius obsequuntur. Sed quia quid ei a suis clientibus impendatur audivimus, nunc etiam quid in illis agat ipse audiamus. Sequitur: