monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XX. <<<     >>> XXII.

CAPUT XXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ossa eius sicut fistulae aeris.
2 Quid per ossa Behemoth istius, nisi consilia designantur? Nam sicut in ossibus positio corporis roburque subsistit, ita in fraudulentis consiliis tota se eius malitia erigit. Neque enim vi quempiam premit, sed calliditate pestiferae persuasionis interficit. Et rursum, sicut ossa quae irrigant medullae confortant, ita eius consilia per spiritalis naturae potentiam infusa ingenii subtilitas roborat. Hoc vero testiculi eius ab ossibus, id est suggestiones a consiliis, distant, quod per illas aperte noxia inserit, per haec autem quasi ex bono consulens ad culpam trahit, per illas pugnando superat, per haec velut consulendo supplantat. Unde et bene eius ossa, id est haec eadem consilia, aeris fistulis comparantur. Aeris quippe listulae sonoris aptari cantibus solent, quae admotae auribus dum blandum carmen subtiliter concinunt, interiora mentis in exteriora delectationis trahunt; et dum dulce est quod auribus sonant, virilitatem cordis in voluptatis fluxu debilitant. Cumque auditus ad delectationem trabitur, sensus a statu suae fortitudinis enervatur. Ita quoque astuta eius consilia dum quasi blanda provisione consulunt, cor a forti intentione invertunt; et dum dulcia resonant, ad noxia inclinant. Quasi ergo aeris fistulae sunt, quae dum libenter audiuntur, ab interna intentione animum in exterioris vitae delectationem deiiciunt. Hoc enim Behemoth iste magnopere ad exsequendam deceptionem satagit, ut dum perversitatis suae consilium quasi utile ostendit, suaviter valeat sonare quod dicit, quatenus et ostensa utilitate mentem mulceat, et absconsa iniquitate corrumpat.
3 Quae apertius in cunctis ostendimus, si pauca breviter consiliorum eius argumenta pandamus. Ecce enim quidam rebus contentus propriis, decrevit nullis mundi huius occupationibus implicari, valde formidans quietis suae commoda perdere, et valde despiciens cum peccatis lucra cumulare. Ad hunc hostis callidus veniens, ut intentionem bonae devotionis subruat, quasi utilitatis consilium subministrat, dicens: Ea quidem quae habes, in praesenti sufficiunt, sed his deficientibus quid acturus es? Si enim post haec nulla providentur, adsunt quae ad praesens impendenda sunt filiis, sed tamen paranda sunt quae serventur. Deesse potest citius etiam quod adest, si sollicitudo provida cesset parare quod deest. An non et terrena potest actio peragi, et tamen in actione culpa declinari, quatenus et exteriora stipendia praebeat, et tamen internam rectitudinem non inflectat? Haec interim blandiens insinuat, et seorsum iam in negotio terreno quod providet peccati laqueos occultat. Ossa itaque eius sicut fistulae aeris sunt, quia perniciosa eius consilia auditori suo consulentis vocis suavitate blandiuntur.
4 Alius quoque non solum decrevit terrena commoda non quaerere, sed etiam cunctis quae possidet renuntiare ut in discipulatu coelestis magisterii tanto se liberior exerceat, quanto et expeditior redditus, ea quae possidentem premere poterant deserens calcat. Huius cor hostis insidians occulta suggestione alloquitur, dicens: Unde haec temeritatis tantae surrexit audacia, ut credere audeas quod omnia relinquendo subsistas? Aliter te creator condidit, atque aliter tu teipsum disponis; valentiorem te robustioremque faceret, si sequiste sua vestigia cum inopiae necessitate voluisset. An non plerique et terrena patrimonia nequaquam deserunt, et tamen ex his per misericordiae opera supernae sortis bona aeterna mercantur? Haec blandiens suggerit, seorsum vero in eisdem rebus quas retinere admonet ante retinentis oculos delectationes pestiferas decipiens apponit, quatenus seductum cor ad blandimenta exteriora pertrahat, in intima perfectionis vota pervertat. Ossa itaque eius sicut fistulae aeris sunt, quia dolosa eius consilia dum blandum ex exterioribus sonum reddunt, perniciosum dispendium de interioribus ingerunt.
5 Alius, relictis omnibus quae exterius possederat, ut ordinem sublimioris discipulatus apprehendat, etiam intimas frangere voluntates parat, ut rectioribus se alterius voluntatibus subdens, non solum pravis desideriis, sed ad perfectionis cumulum etiam in bonis votis sibimetipsi renuntiet, et cuncta quae sibi agenda sunt ex alieno arbitrio observet. Hunc hostis callidus tanto mollius alloquitur, quanto ab excelsiori loco deiicere ardentius conatur, moxque virulenta suggestione blandiens, dicit: O quanta per temetipsum miranda agere poteris, si nequaquam te iudicio alterius subdis! Cur profectum tuum sub studio meliorationis imminuis? Cur intentionis tuae bonum, dum ultra quam necesse est extendere niteris, frangis? Quae enim dum voluntate propria usus es, perversa perpetrasti? Qui ergo tibi plene ad bene vivendum sufficis, alienum super te iudicium cur requiris? Haec blandiens intimat, seorsum vero in voluntatibus eius propriis exercendae superbiae causas parat; et dum laudat cor de intestina rectitudine, investigat callide ubi subruat in pravitate. Ossa itaque eius sicut fistulae aeris sunt, quia clandestina eius consilia unde quasi animum blanda delectant, inde perniciosa a recta intentione dissipant.
6 Alius fractis plene voluntatibus suis, multa iam vetusti hominis vitia et mutatione vitae, et lamentatione poenitentiae correxit; et tanto maiori zelo contra aliena peccata accenditur, quanto sibimetipsi funditus mortuus, iniquitatibus propriis non tenetur. Hunc hostis callidus, quia zelo iustitiae etiam caeteris prodesse cognoscit, quasi prospera consulentibus verbis impetit, dicens: Quid te ad aliena curanda dilatas? Utinam tua considerare convalescas. An non perpendis quia cum ad aliena extenderis, erga ea curanda quae tua sunt minor inveniris? Et quid prodest alieni vulneris cruorem tergere, et putredinem proprii negligendo dilatare? Haec dum quasi consulens dicit, zelum charitatis adimit, et omne bonum quod prodire ex charitate poterat, gladio subintroducti torporis exstinguit. Si enim proximos sicut nosmetipsos diligere praecipimur, dignum est ut sic eorum zelo contra vitia, sicut et nostro, flagremus. Quia igitur dum suaviter consulit, mentem ab intentione propria alienam reddit, recte dicitur: Ossa eius sicut fistulae aeris. Quando enim per fraudulenta consilia audientis animo blandum sonat, quasi cum fistula aeris cantat, ut unde mulcet, inde decipiat. Sed Behemoth iste valde mollius certamen movet, quando se in insidiis sub praetextu infirmitatis exercet. Tunc autem duriores tentationes excitat, quando ante tentati oculos iniquitatis laqueos sub specie virtutis occultat. Unde et recte subiungitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XX. <<<     >>> XXII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21