monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XVII . <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cartilago illius, quasi laminae ferreae.
2 Cartilago namque ossis quidem speciem habet, sed ossis fortitudinem non habet. Quid est ergo quod cartilago eius laminis ferreis comparatur, nisi quod hi qui in illo debiliores sunt, ad perpetranda mala nequiores existunt? Ferro quippe caetera metalla conciduntur, et cartilago eius ferro similis dicitur, quia hi qui in eius corpore ad ostensionem virtutum non sufficiunt contra necem fidelium acrius accenduntur. Quia enim cum eo se facere signa et prodigia non posse considerant, fideles se illi per crudelitatem probant; et pro eo quod innocentium corda corrumpere persuadendo non possunt, multiplicius caeteris bonorum corpora se exstinguere gloriantur. Bene ergo dicitur: Cartilago eius ut laminae ferreae, quia in eius corpore quod infirmius quisque crediderit, hoc est quod nequius incidit. Qui recte non ferro tantummodo, sed laminis ferreis comparantur, quia dum se circumquaque in crudelitate dilatare ambiunt, quasi in ferri se laminas extendunt.
3 Libet arctiori inquisitionis manu haec eadem verba conditoris, quae iam videntur discussa, distinguere, atque uberiores intelligentiae fructus instruendis moribus apportare. Nam quia antiquus hostis quid per assumptum hominem contra homines agat audivimus, superest ut nunc quid in hominibus etiam per semetipsum sine homine moliatur exploremus. Ecce enim dicitur: