monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XV . <<<     >>> XVII .

CAPUT XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nervi testiculorum eius perplexi sunt.
2 Tot iste Behemoth testes habet quot iniquitatis suae praedicatores possidet. An eius testes non sunt, qui pravis persuasionibus corda hominum, vinulenta erroris sui semina fundendo, corrumpunt? Apte autem dicitur quod testiculorum eius nervi perplexi sunt, quia videlicet praedicatorum illius argumenta dolosis assertionibus innodantur, ut recta esse simulent quae perversa suadent, ut allegationum implicatio, quasi nervorum perplexitas, etsi videri possit, solvi non possit. Nervos eius testiculi perplexos habent, quia acumina praedicatorum illius sub argumentis duplicibus latent. Plerumque autem cum verbis corda inficiunt, in opere innocentiam ostendunt. Neque enim ad se bonos persuasione sua traherent, si se et in actionibus perversos exhiberent. Sed quia testes sunt huius belluae, et perplexis nervis illigantur, et rectos se ostentant ut lateant, et perversa praedicant ut corrumpant, ipsum nimirum suum caput imitantes, qui quasi leo in insidiis et saevit per potentiam terreni culminis, et blanditur per speciem sanctitatis. Sed haec bellua utinam tunc solum talia ageret, et nunc quoque ad corrumpenda fidelium viscera hos luxuriae testiculos non haberet! Neque enim malum sola locutione oris infunditur, sed peius et a pluribus operis exemplo propinatur. Quam multi enim Antichristum non viderunt, sed tamen testiculi eius sunt, quia corda innocentium actionis suae exemplo corrumpunt. Quisquis namque in superbia extollitur, quisquis avaritiae desideriis cruciatur, quisquis luxuriae voluptatibus solvitur, quisquis iniustae atque immoderatae irae flagris ignitur, quid aliud quam Antichristi testis est? Qui dum se libenter eius usibus implicat, exemplo suo aliis erroris fetus ministrat. Iste prava agit, ille prava agentibus adhaeret, et non solum non obviat, sed etiam favet. Quid ergo aliud quam Antichristi testis est, qui perdita auctoritate promissae Deo fidei, testimonium praestat errori? Quos tamen si quis redarguat, mox se sub quodam velamine defensionis occultant, quia videlicet eorum nervi perplexi sunt et male impliciti, corruptione solvi nequaquam possunt. Sequitur: