monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, VIII. <<<     >>> X.

CAPUT IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
2 Subaudis ut ego. Superbi enim ex respectu Domini confunduntur, aut hic de pietate cognoscentes et damnantes crimina, aut illic supplicia de iustitia sentientes. Impiorum vero locus ipsa superbia est, quia cum scriptum sit: Initium omnis peccati superbia, unde oritur impietas, ibi continetur, quamvis nec quidquam a superbia distat impietas. Valde enim superbire est impia de auctore sentire. Impius ergo in loco suo conteritur, quia ipsa superbia qua elevatur opprimitur; cumque, efferendo se in cogitationibus erigit, lumen sibi iustitiae quod invenire debuisset abscondit. Saepe autem dum contra Deum falsa gloria exterius proficit, vera miseria interius inanescit. Unde Propheta ait: Deiecisti eos dum allevarentur. Non enim ait: Deiecisti eos postquam elevati sunt, sed dum allevarentur, quia hoc ipsum sit superbis interius deiici, quod eis falsa contingit gloria exterius elevari. Ordinante enim divino iudicio, non eis hic aliud culpa est, atque aliud poena, sed sua illis in poenam vertitur culpa, ut elatis fastu superbiae hoc ipsum sit vere intus cadere quod foris ostenditur profecisse. Sequitur: