monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, V . <<<     >>> VII.

CAPUT VI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
2 Subaudis, ut ego. Ipse enim sibi circumdat decorem, de quo scriptum est: Dominus regnavit, decorem induit. Ipse apud nos in sublime erigitur, cum nostris mentibus in natura sua esse impenetrabilis demonstratur. Ipse vero gloriosus est, qui dum seipso perfruitur, accedentis laudis indigens non est. Ipse speciosis induitur vestibus, quia sanctorum angelorum choros, quos condidit, in usum sui decoris assumpsit, et velut quamdam vestem gloriosam sibi Ecclesiam exhibet non habentem rugam, aut maculam. Unde ei per prophetam dicitur: Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento. Hic quippe confessionem induit, illic decorem, quia quos hic per poenitentiam confitentes fecerit, illic fulgentes per decorem iustitiae ostendet. Luce ergo sicut vestimento amictus est, quia sanctis omnibus, quibus dictum est: Vos estis lux mundi, in illa aeterna gloria vestietur. Unde et per Evangelium dicitur, quia, transfigurato in monte Domino vestimenta eius facta sunt candida sicut nix. In qua transfiguratione quid aliud quam resurrectionis ultimae gloria nuntiatur? In monte enim vestimenta eius sicut nix facta sunt, quia in supernae claritatis culmine sancti omnes ei luce iustitiae fulgentes adhaerebunt. Sed quia speciosarum vestium nomine iustos sibi quomodo adiungat insinuat, iniustos etiam quomodo a se disiungat ostendit. Sequitur: