monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XL. <<<     >>> XLII.

CAPUT XLI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus.
2 Quia enim videt sanctae mentis studium contra se et aliis prodesse, multiplicata hanc satagit tentatione confodere. Unde saepe contingit ut hi qui regendis aliis praesunt tentationum certamina fortiora patiantur, quatenus corporalium more bellorum dum dux ipse ad fugam vertitur, resistentis exercitus constipata unanimitas sine labore dissipetur. Hostis itaque callidus contra coelestem militem diversa percussionum vulnera exquirens, modo ex pharetra per insidias eum sagitta vulnerat, modo ante eius faciem hastam vibrat, quia videlicet vitia et alia sub virtutum specie contegit, et alia ut sunt aperta eius oculis opponit. Ubi enim infirmari Dei militem conspicit, illic fraudis velamina non requirit. Ubi autem sibi resistere fortem considerat, illic contra vires procul dubio dolos parat. Nam cum infirmum quempiam in carnis illecebra videt, aperte speciem corporis quae concupisci valeat eius obtutibus obiicit. Si autem fortasse validum contra avaritiam cernit, importune eius cogitationibus domesticorum suorum inopiam suggerit, ut dum mens ad provisionis curam quasi pie flectitur, seducta furtim in rerum ambitu inique rapiatur. Equum ergo Dei sagitta per insidias impetit, quando ei hostis callidus sub virtute vitium abscondit. Hasta autem cominus vulnerat, cum manifesta nequitia etiam scientem tentat.
3 Saepe vero coelesti militi uno eodemque tempore utrumque ab hoste obiicitur, ut in qualibet una percussione perimatur. Dolosus namque adversarius simul ferire nititur, et aperte saeviens, et in insidiis latens, ut dum de occulto sagitta metuitur, minus ante faciem hasta timeatur; vel dum ante faciem hastae resistitur, nequaquam ex occulto veniens sagitta videatur. Saepe enim tentationem proponit libidinis, et subito fraudulentius cessans, elationem suggerit de servata castitate. Et sunt nonnulli qui dum multos ex castitatis arce in elationis foveam cecidisse conspiciunt, vitae suae custodiam negligentes, in immunditiam libidinis demerguntur. Sunt vero e diverso nonnulli qui dum libidinis immunditiam fugiunt, per castitatis culmen in voraginem elationis ruunt. Quasi ergo aperte feriens hasta est culpa de vitio, et quasi ex occulto vulnerans de pharetra sagitta est culpa de virtute. Sed equus Dei et ante faciem hastam superat cum libidinem calcat, et a latere sagittam circumspicit cum in castitatis munditia se ab elatione custodit. Unde et bene inter utraque certanti per Salomonem dicitur: Dominus erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris. Pes namque in anteriora tendit. Anteriora autem non videt, qui ea quae sunt a latere conspicit. Rursumque qui pedis custodiam praevidens anteriora cernit, circumspectionem lateris deserit. Dum vero ante faciem positae virtutis aliquid agimus, quasi quo pes debeat poni praevidemus; sed dum ex virtute eadem furtim culpa suboritur, quasi dum in anteriora respicitur, ad sagittam latus nudatur. Saepe vero dum suborientem culpam metuimus, virtutem quae agenda est declinamus; et quasi dum latus circumspicitur, nequaquam cernitur pes in anteriora quomodo ponatur. Bene ergo dicitur: Dominus erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris, quia miles Dei divinae gratiae clypeo protectus, et quae ex latere possint prodire circumspiciendo considerat, et gressum ante faciem ferre proficiendo non cessat. Cui fraudulentus hostis invidens, quia per pharetram et hastam nequaquam se praevalere conspicit, clypeum opponit, ut si resistentis pectus feriendo non perforat, saltem quibusdam obiectionibus proficientis iter intercludat. Quasdam namque difficultates ipsis eius conatibus obiicit; et cum superare non valet, vel resistit. Sed quid contra tot argumenta bellorum equus Dei agat audiamus: