monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXXIV. <<<     >>> XXXVI .

CAPUT XXXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum?
2 Unicuique animae, cui Dominus misericorditer praesidet, ante omnia fidei fortitudinem praebet, de qua Petrus ait: Adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens, circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide. Huic autem fortitudini hinnitus iungitur, dum fit quod scriptum est: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Sequitur: