monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXXII. <<<     >>> XXXIV.

CAPUT XXXIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ubi audierit buccinam, dicit Vah.
2 Quibus profecto verbis et illud ostenditur, quod hoc loco a Domino de equo irrationabili nil dicatur. Neque enim vah dicere brutum animal potest; sed dum asseritur dicere quod omnino dicere non valet, innuitur quem designet. Vah quippe sermo exsultationis est. Equus ergo, audita buccina, vah dicit, quia fortis quisque praedicator cum certamen passionis sibi propinquare considerat, de exercitio virtutis exsultat; nec terretur pugnae periculo, quia victoriae laetatur triumpho. Equo itaque est vah dicere, praedicatorem sanctum de ventura passione gaudere. Sed si praedicator fortis gloriam passionis appetit, si discrimen mortis subire pro Domino laetus quaerit, quid est quod ipsi fortissimo praedicatori, qui ex robusto corde virtutem traxit in nomine, Petro Veritas dixit: Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis. Quomodo de passione gaudet, qui, cinctus ab alio, ire quo ducitur non volet? Sed si pensamus qualiter animus appropinquante passione et mortis metu qualitur, et tamen de venturo regni praemio laetatur, intelligimus quomodo gloriosi certaminis subire periculum volens nolit, quia et in morte considerat quod tolerans paveat, et in fructu mortis aspicit quod appetens quaerat.
3 Videamus Paulum quomodo amet quod refugit, quomodo refugiat quod amat. Ait enim: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse. Et, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Et tamen dicit: Qui sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Ecce et mori desiderat, et tamen carne exspoliari formidat. Cur hoc? Quia etsi victoria in perpetuum laetificat, ipsa nihilominus ad praesens poena perturbat; et quamvis vincat amor subsequentis muneris, tangit tamen non sine moerore animum pulsus doloris. Sicut enim vir fortis, cum vicino iam belli certamine armis accingitur, et palpitat et festinat, tremit et saevit, quasi pavere per pallorem cernitur, sed per iram vehementer urgetur; ita vir sanctus, cum passioni se propinquare conspicit, et naturae suae infirmitate concutitur, et spei suae soliditate roboratur; et de vicina morte trepidat, et tamen quod moriendo verius vivat, exsultat. Ad regnum quippe non potest nisi interposita morte transire; et idcirco confidendo quasi ambigit, et quasi ambigendo confidit; et gaudens metuit, et metuens gaudet, quia scit quod ad bravium quietis non perveniat, nisi hoc quod interiacet cum labore transcendat. Sic nos, cum morbos a corpore repellere cupimus, tristes quidem amarum purgationis poculum sumimus, certi autem de subsequenti salute gaudemus. Quia enim pervenire corpus aliter ad salutem non valet, in potu libet etiam quod taedet. Cumque amaritudini inesse vitam animus conspicit, moerore turbatus hilarescit. Dicatur ergo: Ubi audierit buccinam, dicit Vah, quia praedicator fortis cognito certaminis nuntio, etsi ut homo ad vim persecutionis trepidat, per spei tamen certitudinem ad praemium remunerationis exsultat. Sed nequaquam ad hoc passionis bellum inconcussus existeret, nisi eamdem passionem intenta cogitatione meditando praeveniret. Malum namque quod consilio praevenitur, decertanti contra se animo ex ratione subiicitur, quia tanto quisque minus adversitate vincitur, quanto contra illam praesciendo paratus invenitur. Saepe enim grave timoris pondus usu levigatur, saepe mors ipsa sicut inopinata perturbat, ita deliberatione praeventa laetificat. Unde et recte de hoc equo subiungitur:
4 Procul odoratur bellum.
5 Ac si apertius dicatur: Idcirco quodlibet certamen exsuperat, quia mentem certamini ante certamen parat. Bellum quippe procul odorari est adversa quaeque longe adhuc posita cogitando praenoscere, ne fortasse valeant improvisa superare. Hoc bellum procul odorari discipulos Paulus admonebat, cum diceret: Vosmetipsos tentate si estis in fide, ipsi vos probate. Ac si aperte praeciperet, dicens: Persecutionum certamina ad mentem reducite, et cordis vestri intima atque occulta pensantes, quales inter supplicia existere valeatis invenite. Hoc bellum sancti viri procul odorantur, quando et in pace universalis Ecclesiae positi, vel haereticorum bella, vel imminentia ab infidelibus persecutionum tormenta conspiciunt. Qui dum recte vivunt, saepe pro bonis mala recipiunt, detractionum contumelias aequanimiter ferunt, ut si persecutionis occasio suppetat, tanto illos fortiores aperti hostes inveniant, quanto eos et intra Ecclesiam falsorum fratrum iacula non expugnant. Nam qui a statu patientiae ante linguarum vulnera corruit, ipse sibi testis est quia contra manifestae persecutionis gladios non subsistit. Quia ergo vir Dei exercitatus praesentibus contra ventura, et exercitatus minimis contra maiora nititur, recte de equo Dei dictum est, quod bellum procul odoratur. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXXII. <<<     >>> XXXIV.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33