monumenta.ch > Beda Venerabilis > bmoMS296.43 > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XVII . <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 VERS. 11. Nunquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius, et derelinques ei labores tuos?
2 In rhinocerotis huius fortitudine fiduciam Deus habuit, quia quanto illum crudelius sibi dura inferentem pertulit, tanto pro se constantius tolerantem adversa praescivit. Cui labores etiam quos ipse in carne pertulerat dereliquit, quia conversum illum usque ad imitationem propriae passionis traxit. Unde et per eumdem rhinocerotem dicitur: Suppleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea. De quo adhuc subditur: