monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XIV . <<<     >>> XVI.

CAPUT XV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit; deridet equitem et ascensorem eius.
2 Quid enim alas huius struthionis accipimus, nisi pressas hoc tempore quasi complicatas hypocritae cogitationes? Quas cum tempus fuerit, in altum elevat? quia opportunitate comperta, eas superbiendo manifestat. Alas in altum erigere est per effrenatam superbiam cogitationes aperire. Nunc autem quia sanctum se simulat, quia in semetipso stringit quae cogitat, quasi alas in corpore per humilitatem plicat. Notandum vero est quod non ait: Deridet equum et ascensorem, sed equitem et ascensorem eius. Equus quippe est unicuique sanctae animae corpus suum, quod videlicet novit et ab illicitis continentiae freno restringere, et rursum charitatis impulsu in exercitatione boni operis relaxare. Equitis ergo nomine anima sancti viri exprimitur, quae iumentum corporis bene subditum regit. Unde et Ioannes apostolus in Apocalypsi Dominum contemplatus ait: Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis. Multitudinem quippe sanctorum quae in hoc martyrii bello sudaverat, recte exercitum vocat: qui idcirco in equis albis sedere referuntur, quia nimirum eorum corpora et luce iustitiae et castimoniae candore claruerunt. Deridet ergo hypocrita equitem, quia cum ipse in aperto iniquitatis eruperit, electorum despicit sanctitatem, et elatus fatuos appellat, quos, pace pressus fidei, callida arte simulabat. Quis vero alius huius ascensor est equitis, nisi Omnipotens Deus, qui et ea quae non erant praevidens condidit, et ea quae sunt possidens regit? Ascendit quippe equitem, quia iusti uniuscuiusque viri animum possidet, sua bene membra possidentem. Huic ergo hypocritae deridere equitem est santos despicere; deridere vero ascensorem equitis est prosilire usque ad iniuriam creatoris.
3 Quia enim in unoquoque lapsu a minimis semper incipitur, et succrescentibus defectibus ad graviora pervenitur, recte hypocritae huius iniquitas per supposita detrimenta distinguitur, ut dicatur prius bonum se quod non sit ostendere, postmodum vero bonos aperte despicere, ad extremum quoque usque ad iniuriam conditoris exilire. Nunquam quippe illic anima quo ceciderit iacet, quia voluntarie semel lapsa, ad peiora pondere suae iniquitatis impellitur, ut in profundum corruens, semper adhuc profundius obruatur. Eat ergo hypocrita, et nunc suas laudes appetat; postmodum vitam proximorum premat, et quandoque se in irrisione sui conditoris exerceat, ut quo elatiora semper excogitat, eo se suppliciis atrocioribus immergat. O quam multos tales nunc sancta Ecclesia tolerat, quos cum tempus eruperit, tentatio aperta manifestat. Qui voluntates suas, quia contra eam modo non exerunt, quasi complicatas interim alas cogitationum premunt. Quia enim a bonis malisque haec vita communiter ducitur, nunc Ecclesia ex utrorumque numero visibiliter congregatur, sed Deo invisibiliter iudicante discernitur, atque in exitu suo a reproborum societate separatur. Modo vero esse in ea nec boni sine malis, nec mali sine bonis possunt. Hoc enim tempore coniuncta utraque pars sibi necessario congruit, ut et mali mutentur per exempla bonorum, et boni purgentur per tentamenta malorum. Atque ideo Dominus postquam sub struthionis specie multa de hypocritarum reprobatione intulit, mox ad electorum sortem verba convertit, ut qui in illis audierant quod fugientes tolerent, in istis audiant quod imitantes ament. Sequitur. Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum?
4 Sed fortasse prius quam huius equi fortitudinem hinnitumque disseramus, ab aliquibus quaeritur ut aliter etiam moralitate postposita, et rhinocerotis virtus, et struthionis huius fatuitas exponatur. Manna quippe est verbum Dei, et quidquid bene voluntas suscipientis appetit, hoc profecto in ore comedentis sapit.. Terra est verbum Dei, quam quanto labor inquirentis exigit, tanto largius fructum reddit. Debet ergo intellectus sacri eloquii multiplici inquisitione ventilari, quia et terra, quae saepius arando vertitur, ad frugem uberius aptatur. Quae igitur et aliter de rhinocerothe ac struthione sentimus, sub brevitate perstringimus, quia ad ea quae obligatiora sunt, enodanda properamus. Rhinoceros iste, qui etiam monoceros in Graecis exemplaribus nominatur, tantae esse fortitudinis dicitur, ut nulla venantium virtute capiatur; sed sicut hi asserunt, qui describendis naturis animalium laboriosa investigatione sudaverunt, virgo ei puella proponitur, quae ad se venienti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate postposita caput deponit, sicque ab eis a quibus capi quaeritur, repente velut inermis invenitur. Buxei quoque coloris esse describitur, qui etiam cum elephantis quando certamen aggreditur, eo cornu quod in nare singulariter gestat, ventrem adversantium ferire perhibetur, ut cum ea quae molliora sunt vulnerat, impugnantes se facile sternat. Potest ergo per hunc rhinocerotem, vel certe monocerotem, scilicet unicornem, ille populus intelligi qui dum de accepta lege non opera, sed solam inter cunctos homines elationem sumpsit, quasi inter caeteras bestias cornu singulare gestavit. Unde passionem suam Dominus, Propheta canente, pronuntians, ait: Libera me de ore leonis, et de cornibus unicornium humilitatem meam. Tot quippe in illa gente unicornes, vel certe rhinocerotes exstiterunt, quod contra praedicamenta veritatis de legis operibus, singulari et fatua elatione confisi sunt, Beato igitur Iob sanctae Ecclesiae typum tenenti dicitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XIV . <<<     >>> XVI.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15