monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XII. <<<     >>> XIV .

CAPUT XIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Frustra laboravit, nullo timore cogente.
2 Illic namque trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Ecce enim divina voce praecipitur: Si quis tibi tulerit tunicam, et voluerit tecum iudicio contendere, dimitte illi et pallium. Et rursum: Si quis quod tuum est tulerit, ne repetas. Paulus quoque apostolus discipulos suos cupiens exteriora despicere, ut valeant interna servare, admonet, dicens: Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos, quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? Et tamen hypocrita, assumpto sanctae conversationis habitu, filiorum custodiam deserit, et temporalia quaeque defendere etiam iurgiis quaerit. Exemplo suo eorum perdere corda non trepidat, et quasi per negligentiam amittere patrimonia terrena formidat. In errorem discipulus labitur, et tamen cor hypocritae nullo dolore sauciatur. Ire in iniquitatis voraginem commissos sibi conspicit, et haec quasi inaudita pertransit; at si quod sibi leviter inferri temporale damnum senserit, in ultionis iram repente ab intimis inardescit. Mox patientia rumpitur, mox dolor cordis in vocibus effrenatur, quia dum animarum damna aequanimiter tolerat, iacturam vero rerum temporalium repellere etiam cum spiritus commotione festinat, cunctis veraciter indicat teste mentis perturbatione quid amat. Ibi quippe est grande studium defensionis, ubi et gravior vis amoris. Nam quanto magis terrena diligit, tanto privari eis vehementius pertimescit. Qua enim mente aliquid in hoc mundo possidemus, non docemur, nisi cum amittimus. Sine dolore namque amittitur, quidquid sine amore possidetur. Quae vero ardenter diligimus habita, graviter suspiramus ablata. Quis autem nesciat quia nostris usibus res terrenas Dominus condidit, suis autem animas hominum creavit? Plus ergo Deo se amare convincitur, qui, neglectis his quae eius sunt, propria tuetur. Perdere namque hypocritae ea quae Dei sunt, id est animas hominum, non timent, et quae sua sunt amittere, videlicet res cum mundo transeuntes, quasi districto iudici posituri rationes timent, ac si placatum inveniant, cui, desideratis rebus, id est rationabilibus, perditis, insensibilia et non quaesita conservant. Possidere aliquid in hoc mundo volumus, et ecce Veritas clamat: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.
3 Perfectus igitur Christianus quomodo debet res terrenas iurgando defendere, quas non praecipitur possidere? Itaque cum res proprias amittimus, si perfecte Deum sequimur, in huius vitae itinere a magno onere levigati sumus. Cum vero curam rerum eiusdem nobis itineris necessitas imponit, quidam dum eas rapiunt, solummodo tolerandi sunt; quidam vero conservata charitate prohibendi, non tamen sola cura ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Plus quippe ipsis raptoribus debemus metuere, quam rebus irrationabilibus defendendis inhiare. Ista namque etiam non rapta morientes amittimus, cum illis vero et nunc conditionis ordine, etsi corrigi studeant, post perceptionem muneris, unum sumus. Quis autem nesciat quia minus ea quibus utimur, et plus debemus amare quod sumus? Si ergo et pro sua utilitate raptoribus loquimur, non iam solum nobis quae temporalia, sed ipsis etiam quae sunt aeterna vindicamus.
4 Qua in re illud est solerter intuendum, ne per necessitatis metum cupiditas subrepat rerum, et zelo succensa prohibitio, impetus immoderatione distensa, usque ad odiosae turpitudinem contentionis erumpat. Dumque pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, liquido apparet quia plus res quam proximus amatur. Si enim charitatis viscera etiam circa raptorem proximum non habemus, nosmetipsos peius ipso raptore persequimur, graviusque nos quam alter poterat devastamus, quia dilectionis bonum sponte deserentes, a nobis ipsis intus est quod amittimus, qui ab illo sola exteriora perdebamus. Sed hanc hypocrita formam charitatis ignorat, quia plus terrena quam coelestia diligens, contra eum qui temporalia diripit sese in intimis immani odio inflammat.
5 Sciendum vero est quia sunt nonnulli quos charitatis gremio nutriens mater Ecclesia tolerat, quousque ad spiritalis aetatis incrementa perducat, qui nonnunquam et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exsequi non valent. Ad dona namque spiritalia minime assurgunt, et idcirco his qui sibi coniuncti sunt ad tuenda ea quae terrena sunt serviunt, et nonnunquam in defensionis eiusdem iracundia excedunt. Hos nequaquam credendum est in hypocritarum numerum incurrere, quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare. Hoc itaque inter hos et hypocritas distat, quod isti infirmitatis suae conscii malunt a cunctis de culpa sua redargui, quam de ficta sanctitate laudari; illi vero et iniqua se agere certi sunt, et tamen apud humana iudicia de nomine sanctitatis intumescunt. Isti non metuunt pravis hominibus etiam de bona actione displicere, dum supernis tantummodo iudiciis placeant; illi vero nunquam quid agant, sed quomodo de actione qualibet hominibus possint placere considerant. Isti iuxta modum suae intelligentiae etiam in rebus saeculi militant caucausis Dei; illi vero per causas Dei intentioni deserviunt saeculi, quia inter ipsa quoque quae se agere sancta opera ostendunt, non conversionem quaerunt hominum, sed auras favorum.
6 Igitur dum quosdam non despectae conversationis viros iracunde vel nimie defendere terrena conspicimus, debemus hoc in illis per charitatem reprehendere, nec tamen eos reprehendendo desperare, quia plerumque uni eidemque homini et insunt quaedam iudicabilia quae apparent, et magna quae latent. In nobis autem saepe magna in facie prodeunt, et nonnunquam quae reprehendenda sunt occultantur. Hinc ergo humilianda est nostrae mentis elatio, quod et illorum infirma sunt publica, et nostra secreta; et rursum fortia illorum secreta sunt, et in publico nostra vulgantur. Quos ergo de aperta infirmitate reprehendimus, superest ut de occultae fortitudinis aestimatione veneremur; et si de aperta se infirmitate nostra mens elevat, occulta sua infirma considerans, sese in humilitate premat. Saepe enim nonnulli multis praeceptis obsequuntur, et quaedam pauca praetereunt, et nos multa praetermittimus cum pauca servamus. Unde fit plerumque ut quia quod servare nos novimus, hoc praeterire alios videmus, illico nostra se in elatione mens elevet, obliviscens quam multa praetereat, cum valde sint pauca quae servat. Necesse est igitur ut in quibus alios reprehendimus, elationem sollicitae nostrae cogitationis inclinemus, quia si sublimiorem se caeteris noster animus conspicit, quasi in praecipitia singularitatis ductus, eo peius ruit. Sed cur hypocrita coelestia lucra deserens terrenis elaboret, sub struthionis adhuc nomine subiungit, dicens:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XII. <<<     >>> XIV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13