monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, VIII. <<<     >>> X .

CAPUT IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes eo quod non habeant cibos?
2 Quid enim corvi pullorumque eius nomine nisi peccatis nigra gentilitas designatur? De qua per Prophetam dicitur: Qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Iumenta quippe escam accipiunt, dum sacrae Scripturae pabulo mentes dudum brutae satiantur. Pullis vero cervorum, filiis scilicet gentium esca datur, cum eorum desiderium nostra conversatione reficitur. Iste corvus esca fuit dum ipsum sancta Ecclesia quaereret. Sed nunc escam accipit, quia ipse ad conversionem alios exquirit.
3 Cuius videlicet pulli, id est praedicatores ex eo editi, non in se praesumunt, sed in viribus Redemptoris sui. Unde bene dicitur: Quando pulli eius clamant ad Deum. Nihil enim sua virtute posse se sciunt. Et quamvis animarum lucra piis votis esuriant, ab illo tamen qui cuncta intrinsecus operatur haec fieri exoptant. Vera enim fide comprehendunt, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus.
4 Quod vero dictum est: vagantes eo quod non habeant cibos, in hac vagatione nihil aliud quam aestuantium praedicatorum vota signantur. Qui dum in Ecclesiae sinum recipere populos ambiunt, magno ardore succensi, nunc ad hos, nunc ad illos colligendos desiderium mittunt. Quasi quaedam quippe vagatio est ipsa cogitationis aestuatio; et velut ad loca varia mutatis nutibus transeunt, dum pro adunandis animabus in modos innumeros ac in partes diversas esurienti mente discurrunt.
5 Hanc vagationem pulli corvorum, id est filii gentilium, ab ipso gentium magistro didicerunt. Ipse quippe quam valida charitate flagrat, tam nimia ex locis ad loca se vagatione permutat; transire ad alia ex aliis appetit, quia ipsa eum quae implet charitas impellit. Longe namque a Romanis positus scribit: Memoriam vestri facio semper in orationibus meis, obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos; desidero enim videre vos. Retentus Ephesi Corinthiis scribit: Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos. Rursum Ephesi commorans, Galatis loquitur, dicens: Vellem modo esse apud vos, et mutare vocem meam. Romae quoque custodia carceris clausus, quia ire ad Philippenses per semetipsum non permittitur, transmittere se discipulum pollicetur, dicens: Spero in Domino Iesu, Timotheum me cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. Constrictus etiam vinculis atque Ephesi retentus, Colossensibus scribit: Nam si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum. Ecce quomodo sancto desiderio quasi vagatur: hic corpore tenetur, illuc spiritu ducitur; et paterni amoris affectum istis praesentibus exhibet, illis absentibus ostendit; coram positis impendit opera, audientibus exprimit vota, efficaciter praesens eis cum quibus erat, nec tamen illis absens cum quibus non erat. Cuius vagationem melius cognoscimus, si eius adhuc ad Corinthios verba pensamus. Ait enim: Veniam ad vos, cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo; apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo. Perpendamus, quaeso, quae sit ista vagatio. Ecce alio interim manet, alio se iturum perhibet, atque alio deflexurum promittit. Quid est quod tam anxie per tot loca partitur, nisi quod circa omnes una charitate constringitur? Charitas enim quae divisa unire consuevit, unum cor Pauli per multa dividi compellit. Quod tamen tanto arctius in Deo colligit, quanto latius per sancta desideria spargit. Praedicando igitur Paulus vult simul omnia dicere, amando vult simul omnes videre, quia et in carne permanendo vult omnibus vivere, et de carne transeundo per sacrificium fidei vult omnibus prodesse. Vagentur itaque pulli corvorum, id est magistrum suum imitentur filii gentium, torporem mentis excutiant, et cum animarum lucrum, id est cibum suum minime reperiunt, non quiescant; ad profectum se ex provectibus extendant, et, aestuantes in utilitate multorum, refectionem suam quasi vagantes esuriant. Quia vero per praedicationum opera discurrendo, refectione fidei gentilitatem satiare non cessant, dicatur recte: Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes eo quod non habeant cibos.
6 Potest etiam corvi nomine nigra per infidelitatis meritum plebs Iudaica designari. Nam pulli eius ad Deum clamare referuntur, ut eidem corvo a Domino esca praeparetur, quia nimirum sancti apostoli, plebis Israeliticae carne generati, dum pro gente sua preces ad Dominum funderent, quasi pulli corvorum, eum de quo carnaliter editi sunt spiritali intelligentia parentem populum paverunt. Igitur dum pulli eius clamant, corvo esca praeparatur, quia dum apostoli exorant, plebs dudum perfida ad cognitionem fidei ducitur, et ex praedicatione filiorum quasi ex pullorum voce satiatur. Illud tamen in hoc versu debemus solerter intueri, quod huic corvo esca dicitur primum pullis clamantibus et postmodum vagantibus praeparari. Clamantibus namque pullis corvo esca praeparata est, cum praedicantibus apostolis verbum Dei Iudaea audiens, modo in tribus millibus, modo in quinque millibus spirituali est intelligentia satiata. Sed cum per reproborum multitudinem crudelitatem suam contra praedicantes exerceret, et quasi pullorum vitam necaret, iidem pulli in universa mundi spatia dispersi sunt. Unde et eisdem carnalibus patribus spiritali praedicationi resistentibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes; scientes profecto quod postquam gentilitas crederet, etiam Iudaea ad fidem veniret. Unde et scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret. Quia igitur summopere sancti apostoli et studuerunt prius audientibus praedicare, et postmodum resistentibus exempla conversae gentilitatis ostendere, quasi esurientes pulli huic corvo escam suam prius clamando et postmodum vagando quaesierunt. Unde enim vagantur pulli, inde escam corvus invenit, quia dum per laborem praedicantium conversam ad Deum gentilitatem Iudaicus populus respicit, ad extremum quandoque stultitiam suae infidelitatis erubescit; et tunc Scripturae sacrae sententias intelligit, cum prius quam sibi eas gentibus innotuisse cognoscit, atque, expleta vagatione pullorum, ad percipienda sacra eloquia os cordis aperit; quia peractis in mundum cursibus apostolorum, sero ea spiritaliter percipit: quibus diu se perfidia astringente ieiunavit. Quae quia omnia solius divinae potentiae virtus operatur, recte dicitur: Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes eo quod non habeant cibos? Subandis nisi ego, qui infidelem populum filiis suis et exorantibus tolero, et praedicantibus pasco, atque ad alia vagantibus convertendum quandoque in fine sustineo.
7 Est adhuc aliud quod de corvo moraliter possit intelligi. Editis namque pullis, ut fertur, escam plene praebere dissimulat, priusquam plumescendo nigrescant, eosque inedia affici patitur, quoadusque in illis per pennarum nigredinem sua similitudo videatur. Qui huc illucque vagantur in nido, et ciborum expetunt aperto ore subsidium. At cum nigrescere coeperint, tanto eis praebenda alimenta ardentius requirit, quanto illos alere diutius distulit. Corvus profecto est doctus quisque praedicator, qui magna voce clamat, dum peccatorum suorum memoriam atque cognitionem infirmitatis propriae quasi quamdam coloris nigredinem portat. Cui quidam nascuntur in fide discipuli, sed fortasse adhuc considerare infirmitatem propriam nesciunt, fortasse a peccatis praeteritis memoriam avertunt, et per hoc eam quam assumi oportet contra huius mundi gloriam humilitatis nigredinem non ostendunt. Hi velut ad accipiendas escas os aperiunt, cum doceri de secretis sublimibus quaerunt. Sed eis doctor suus alimenta praedicamentorum sublimium tanto minus tribuit, quanto illos peccata praeterita minus digne deflere cognoscit. Exspectat quippe atque admonet ut a nitore vitae praesentis prius per poenitentiae lamenta nigrescant, et tunc demum congrua praedicationis subtilissimae nutrimenta percipiant. Corvus in pullis ora inhiantia respicit, sed ante in eis pennarum nigredine indui corpora quaerit. Sic et discretus doctor interna mysteria eorum sensibus non ministrat, quos adhuc ab hoc saeculo nequaquam se abiecisse considerat. Quanto igitur discipuli exterius per cultum vitae praesentis minus quasi nigri sunt, tanto per cibum verbi interius minus replentur; et quo se a corporali gloria non evacuant, eo a spiritali refectione ieiunant.
8 Si vero in confessione vitae praeteritae lamenti sui gemitus velut nigrescentes plumas proferant, illico in contemplatione doctor ad escam de sublimibus deferendam, quasi pullorum refectionem cogitans corvus, volat, eisque hiantibus in ore cibum revocat, dum ex ea intelligentia quam coeperit esurientibus discipulis alimenta vitae loquendo subministrat. Quos tanto ardentius de supernis reficit, quanto verius a mundi nitore nigrescere poenitentiae lamentatione cognoscit.
9 Pulli autem dum nigro se pennarum colore vestiunt, de se etiam volatum promittunt, quia quo magis discipuli abiecta de se sentiunt, quo magis sese despicientes affligunt, eo amplius spem provectus sui in altiora pollicentur. Unde et curat doctor festinantius alere quos iam per quaedam indicia providet posse et aliis prodesse. Hinc enim Timotheum Paulus admonet, velut plumescentes pullos sollicitius nutrire, dum dicit: Quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Quae doctrinae discretio dum caute a praedicatore custoditur, ei divinitus largior copia praedicationis datur. Dum enim per charitatem compati afflictis discipulis novit, dum per discretionem congruum doctrinae tempus intelligit, ipse non solum pro se, sed etiam pro eis, quibus laboris sui studia impendit, maiora intelligentiae suae munera percipit. Unde hic quoque apte dicitur: Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes eo quod non habeant cibos? Cum enim pulli ut satientur clamant, corvo esca praeparatur, quia dum verbum Dei boni auditores esuriunt, pro reficiendis eis maiora doctoribus intelligentiae dona tribuuntur. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, VIII. <<<     >>> X .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9