monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, IX. <<<     >>> XI.

CAPUT X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum.
2 Hominem quippe Dominus, quem ad suam similitudinem condidit, quasi quoddam suae potentiae signaculum fecit. Quod tamen ut lutum restituetur, quia licet aeterna supplicia per conversionem fugiat, in ultione tamen perpetratae superbiae carnis morte damnatur. Ex luto quippe homo conditus, et mentis accepta ratione, similitudine divinae imaginis decoratus, elatione cordis intumescens, quod de infimis formatus esset oblitus est. Unde mira conditoris iustitia actum est ut quia per sensum intumuit, quem rationabilem accepit, rursus terra per mortem fieret, quam esse se considerare humiliter noluit; et quia peccando Dei similitudinem perdidit, moriendo vero ad limi sui materiam redit, recte dicitur: Restituetur ut lutum signaculum. Et quia de corpore dum spiritus vocatur, quodam quasi involucro suae carnis exuitur, apte de eodem luto subiungitur: Et stabit sicut vestimentum. Lutum namque nostrum sicut vestimentum stare est usque ad resurrectionis tempus inane exutumque perdurare. Sed quia hanc poenam superbiae nec illi transeunt, qui et eamdem superbiam vivendo humiliter vincunt; quae sit superbientium specialis poena, subiungit dicens: