monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, VII. <<<     >>> IX.

CAPUT VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et brachium excelsum conteretur.
2 Quid namque aliud excelsum brachium accipitur, nisi superba Antichristi celsitudo, quae super reprobas mentes hominum fastu gloriae saecularis erigitur, ita ut homo peccator, et tamen aestimari homo despiciens, Deum se super homines mentiatur? Unde et Paulus apostolus dicit: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Cuius ut tumorem plenius ostenderet, praemisit: Qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Deus enim dici aliquando et homo potest, iuxta quod ad Moysen dicitur: Ecce constitui te Deum Pharaonis. Deus vero coli purus homo non potest. Quia vero se Antichristus et super sanctos quosque homines, et super ipsius potentiam divinitatis extollit, per exactum sibi nomen gloriae, et hoc quod Deus dicitur, et hoc quod Deus colitur, transire conatur. Notandum vero est in quantam superbiae foveam cecidit, qui in mensura ruinae qua lapsus est non permansit. Diabolus quippe vel homo a statu conditionis propriae elata mente corruerunt, ut vel ille diceret: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo; vel iste audiens crederet: Aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii. Idcirco ergo uterque cecidit, quia esse Deo similis non per iustitiam, sed per potentiam concupivit. Sed homo per gratiam liberatus, qui Dei similitudinem perverse appetendo ceciderat, in reatu criminis sui longe Deo imparem se esse cognoscens clamat: Domine, quis similis tibi? Diabolus vero in lapsu sui criminis iusti dimissus, in mensura ruinae suae minime permansit; sed quanto diutius ab omnipotentis gratia defuit, tanto magis reatum criminis cumulavit. Nam qui ideo cecidit, quia perverso ordine Deo esse similis voluit, eo usque perductus est, ut in Antichristum veniens, videri Deo similis dedignetur, atque eum quem habere non potuit superbus aequalem, damnatus inferiorem putet. Nam cum de illo hoc quod iam praemisimus dicitur: Extollens se supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, aperte monstratur quia appetendo dudum Dei similitudinem, quasi iuxta Deum erigere se voluit, sed in superbiae culpa crescendo, iam se supra omne quod Deus dicitur et colitur extollit. Quia ergo haec eius superbia districti iudicis erit adventu ferienda, sicut scriptum est: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui, recte dicitur: Et brachium excelsum conteretur.
3 Cuncta tamen haec, quae bis discussa sunt, adhuc intelligi et aliter possunt. Verba enim Dei quasi pigmenta quaedam nostri sunt adiutorii. Et sicut pigmentum quanto plus teritur, tanto plus in poculo eius virtus augetur, ita divina eloquia quo magis exponendo conterimus, eo audientes amplius quasi bibentes iuvamus. Quia igitur misericors Deus diu peccata hominum tolerat, et cum iam vicinum finem respicit, plerumque mentes peccantium immutat, recte de se, vim tantae pietatis insinuans, ait: