monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, I. <<<     >>> III .

CAPUT II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum?
2 Subaudis ut ego. Ortus quippe divinitatis eius ante et post non habet. Cui dum semper esse est per aeternitatem, dum omne quod labitur circumscribit, intra semetipsum temporum discursus claudit. Ortus vera humanitatis eius, quia et coepit, et desiit, et ante et post habere a tempore accepit. Sed quia, dum ipse umbras nostrae temporalitatis suscepit, lumen nobis suae aeternitatis infudit, recte post hunc ortum quem creator sibi in tempore condidit locum suum sine tempore aurora cognovit. Quia enim diluculum vel aurora a tenebris in lucem vertitur, non immerito diluculi vel aurorae nomino omnis electorum Ecclesia designatur. Ipsa namque dum ab infidelitatis nocte ad lucem fidei ducitur, velut aurorae more in diem post tenebras splendore supernae claritatis aperitur. Unde et bene in Canticis canticorum dicitur: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens? Sancta enim Ecclesia coelestis vitae praemia appetens, aurora vocata est, quia dum peccatorum tenebras deserit, iustitiae luce fulgescit.
3 Habemus tamen subtilius aliquid quod considerata qualitate diluculi vel aurorae pensemus. Aurora namque vel diluculum noctem quidem praeteriisse nuntiant, nec tamen diei claritatem integram ostentant; sed dum illam pellunt, hanc suscipiunt, lucem tenebris permistam tenent. Quid itaque in hac vita omnes qui veritatem sequimur, nisi aurora vel diluculum sumus? quia et quaedam iam quae lucis sunt agimus, et tamen in quibusdam adhuc tenebrarum reliquiis non caremus. Per Prophetam quippe Deo dicitur: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Rursumque scriptum est: In multis offendimus omnes. Paulus quoque ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ubi ergo lex peccati cum lege mentis contendit, profecto adhuc aurora est, quia lux quae iam emicuit, necdum praetereuntes funditus tenebras pressit. Adhuc aurora est, quia dum lex carnis legem mentis, et lex mentis legem carnis percutit, inter se vicissim lux et umbra confligit. Unde rursum Paulus cum diceret: Nox praecessit, nequaquam subdidit, Dies venit, sed Dies autem appropinquavit. Qui enim post discessum noctis iam non venisse sed appropinquasse diem insinuat, esse se procul dubio ante solem post tenebras adhuc in aurora demonstrat.
4 Tunc autem plene sancta electorum Ecclesia dies erit, cum ei admista peccati umbra iam non erit. Tunc plene dies erit, quando interni luminis perfecto fervore claruerit. Tunc plene dies erit, quando nullam malorum suorum tentantem memoriam tolerans, omnes a se tenebrarum etiam reliquias abscondet. Unde et bene haec aurora quasi adhuc in transitu demonstratur, cum dicitur: Et ostendisti aurorae locum suum. Cui enim locus suus ostenditur, profecto ex alio ad aliud vocatur. Quid est enim locus aurorae, nisi perfecta claritas visionis aeternae? Ad quem cum perducta venerit, iam de transactae noctis tenebris nihil habet. Nunc autem adhuc tentationum molestias sustinens, quia per intentionem cordis ad aliud festinat Ecclesia, ad locum suum tendit aurora. Quem locum si mente non cerneret, in huius vitae nocte remaneret. Sed cum quotidie contendit perfici, et in lucem quotidie augeri, locum suum iam conspicit, et plene sibi clarescere solem quaerit. Locum suum aurora considerat, quando sancta anima ad contemplandam conditoris sui speciem flagrat. Ad locum suum pertingere aurora satagebat, cum David diceret: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Locum suum veritas aurorae monstrabat, cum per Salomonem diceret: Quid habet amplius sapiens a stulto; et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? Quem profecto locum etiam praecedentibus incarnationem suam patribus post ortum suum Dominus ostendit, quia nisi per prophetiae spiritum, incarnandum supernae patriae regem cognoscerent, bona eiusdem patriae quam essent desiderabilia non viderent. Locum suum veritas aurorae patefecit, cum Patrem coram discipulis petiit, dicens: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum. Locum suum aurorae monstravit, cum diceret: Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. Ad hunc locum quem cognoverat pervenire aurora festinabat, cum Paulus desiderium habere se diceret dissolvi, et cum Christo esse.: Et rursum Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Et rursum: Scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis. Bene autem post ortum suum locum proprium aurorae ostendisse se perhibet, quia futurae retributionis beatitudinem, priusquam per corpus ipse innotesceret, in paucorum intellectu continuit. Cum vero humanae nativitatis infirma suscepit, venturae claritatis notitiam in multitudinis innumerae amore dilatavit. Sed cum divini operis mysterium sic misericordia peragat, ut tamen et ira comitetur, quatenus occultus arbiter alios respiciens redimat, alios deserens perdat, quia cognovimus quomodo per incarnationem suam electos illuminet, audiamus nunc quomodo reprobos damnet. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, I. <<<     >>> III .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2