monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnfNAL1615.263 > sectio > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, II

CAPUT I. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Dominus Deus noster Iesus Christus in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est; vel potius quia nec coepit nasci, nec desiit, dicamus verius semper natus. Non autem possumus dicere semper nascitur, ne imperfectus videatur. At vero ut aeternus designari valeat et perfectus, semper dicamus et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad aeternitatem, ut quocunque modo illa essentia sine tempore temporali valeat designari sermone; quamvis hoc ipso quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviamus, quia quod factum non est non potest dici perfectum. Et tamen infirmitatis nostrae verbis Dominus condescendens, ait: Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. In illa itaque nativitate divina ab humano genere cognosci non poterat; proinde in humanitate venit ut videretur, videri voluit ut imitaretur. Quae carnis nativitas despecta visa est sapientibus mundi; contempserunt namque infirma humanitatis eius, Deo haec indigna iudicantes. Cui tanto magis homo debitor fuit, quanto pro illo Deus etiam indigna suscepit. Quia enim non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Ac si diceret: Cum Deum, qui est sapientia, nequaquam per sapientiam suam mundus inveniret, placuit ut Deum hominem factum per humanitatis stultitiam cognosceret, quatenus eius sapientia ad nostra stulta descenderet, et lucem supernae prudentiae luto suae carnis illuminata nostra caecitas videret. Natus igitur ex Patre sine tempore, ex matre nasci est dignatus in tempore, ut per hoc quod ortum suum inter initium finemque concluderet, humanae mentis oculis ortum, qui nec initio sumitur, nec fine angustatur, aperiret. Unde bene nunc ad beatum Iob dicitur: