monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 11 > 27 > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, XI. <<<     >>> XIII .

CAPUT XII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Super quo bases illius solidatae sunt?
2 Bases quippe uniuscuiusque sunt animae intentiones suae. Nam sicut fabrica columnis, columnae autem basibus innituntur, ita vita nostra in virtutibus, virtutes vero in intima intentione subsistunt. Et quia scriptum est: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus, tunc bases in fundamento sunt, cum intentiones nostrae in Christo roborantur. Incassum vero alta super se bases aedificia erigunt, si non ipsae in fundamenti soliditate consistunt, quia nimirum quamlibet summa opera inaniter faciunt, si intentiones cordium extra aeternitatis certitudinem deflectuntur, et vitae verae praemia non requirunt, tantoque graviora ruinae super se damna aedificant, quanto altiora aedificia extra fundamentum portant, quia cum aeternae vitae praemiis non intendunt, quo plus se quasi in virtutibus erigunt, eo in gloriae inanis foveam profundius cadunt. Non ergo pensandum est bases quid sustinent, sed ubi sustinentur, quia profecto humana corda divinitus perscrutantur, non solum quae faciunt, sed quod in operibus quaerunt. Unde cum districtum iudicem Paulus describeret, atque actionum bona narraret, dicens: Qui reddet unicuique secundum opera eius, his quidem, secundum patientiam boni operis, gloriam et corruptionem; quia, nominata boni operis patientia quasi totam electae actionis fabricam dixerat, subtiliter illico ubi bases eiusdem fabricae consisterent exquisivit, dicens: Gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam. Ac si aperte diceret: Et si quidam patientiam boni operis ostendunt, gloriam et incorruptionem non recipiunt, si intentiones cordis, id est bases fabricae, in fundamento non figunt, quia videlicet Deus vel honestae vitae aedificium non inhabitat quod extra se positum non ipse sustentat.
3 Quia igitur intentiones electae uniuscuiusque animae spei aeternitatis innituntur, recte voce Dominica de hac terra dicitur: Super quo bases illius solidatae sunt? Ac si aperte diceret, Nisi super me. Cui dum iusta quaeque anima intendit, omne quod temporaliter facit, in me procul dubio non temporaliter construit. Quia vero tunc robustius in fundamento solidamur, cum verba Dei et in exterioribus praeceptis sequimur, et in intimis sensibus subtilius intelligendo pensamus, recte subiungitur: