monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, VII. <<<     >>> IX.

CAPUT VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Aut quis dimisit lapidem angularem eius?
2 Iam per divinam gratiam omnibus liquet, quem Scriptura sacra angularem lapidem vocet, illum profecto qui, dum in se hinc Iudaicum illinc gentilem populum suscipit, in una Ecclesiae fabrica quasi duos parietes iungit, illum de quo scriptum est: Fecit utraque unum. Qui angularem se lapidem non solum in inferioribus, sed et in supernis exhibuit, quia et in terra plebi Israeliticae nationes gentium et utramque simul angelis in coelo sociavit. Eo quippe nato clamaverunt angeli: In terra pax hominibus bonae voluntatis. In ortu enim Regis nequaquam pro magno offerrent hominibus pacis gaudia, si discordiam non haberent. De hoc lapide per Prophetam dicitur: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Huius lapidis typum Iechonias rex tenuit, quem Matthaeus dum quaterdenas generationes describeret, secundo numeravit. Quem enim fini secundae, ipsum rursum initio tertiae generationis inseruit. Ipse namque in Babyloniam cum Israelitica plebe migratus est, qui dum ab aliis ad alia ducitur, pro utriusque parietis latere non immerito secundo numeratur. Cuius migrationis flexu angularem lapidem designat. Ubi enim ordo a rectitudine deflectitur, ut eat in diversum, tanquam angulum facit. Recte ergo numerari bis potuit, quia per utrumque parietem quasi duo in se latera ostendit, unde et eius bene imaginem tenuit, qui in Iudaea ortus, gentilitatem colligens, quasi a Ierosolymis Babyloniam venit, atque hanc in semetipso fidei fabricam prius discordiae studio scissam arte charitatis intexuit.
3 Sed haec quae de significatione sanctae Ecclesiae dicta sunt placet ut breviata replicatione moraliter disserantur. Dignum namque est ut per ea quae beato Iob dici cognoscimus ad corda nostra revocemur, quia verba Dei tunc mens verius intelligit cum in eis semetipsam quaerit. Ecce enim dicitur: