monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, IV <<<     >>> VI.

CAPUT V SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intelligentiam. Quis posuit mensuras eius, si nosti, vel quis tetendit super eam lineam? Super quo bases illius solidatae sunt?
2 Ecce omnia quasi de mundi origine narratione historica contexuntur. Repente vero subiungitur quod non de mundi, sed de Ecclesiae dictum conditione videatur. Nam dicitur:
3 Aut quis dimisit lapidem angularem eius?
4 Per hoc enim quod non in mundi origine factum est, et illud superius ostenditur, quia de mundi origine dictum non est. Idcirco namque rebus planis ac patentibus obscura quaedam ac dissona permiscentur, ut per hoc quod ab intellectu litterae discrepat et illud inquiratur mystice quod dictum iuxta litteram sonat. Namque sicut aliis apertis rebus alia clausa cognoscimus, ita aliis clausis compellimur et illa altiori intellectu pulsare quae aperta credebamus. Dicat ergo: Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae. In Scriptura sacra quid aliud fundamenta quam praedicatores accipimus? Quos dum primos Dominus in sancta Ecclesia posuit, tota in eis sequentis fabricae structura surrexit. Unde et sacerdos cum tabernaculum ingreditur duodecim lapides portare in pectore iubetur, quia videlicet semetipsum pro nobis sacrificium offerens pontifex noster, dum fortes in ipso exordio praedicatores exhibuit, duodecim lapides sub capite in prima sui corporis parte portavit. Sancti itaque apostoli et pro prima ostensione ornamenti lapides sunt in pectore, et pro prima soliditate aedificii in solo fundamenta. Unde David propheta cum sanctam Ecclesiam in sublimibus apostolorum mentibus poni aedificarique conspiceret: Fundamenta eius, inquit, in montibus sanctis. Cum vero in sacro eloquio non fundamenta, sed singulari numero fundamentum dicitur, nullus alius nisi ipse Dominus designatur, per cuius divinitatis potentiam, nutantia infirmitatis nostrae corda solidantur. De quo et Paulus ait: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Ipse quippe fundamentum fundamentorum est, quia et origo est inchoantium, et constantia robustorum. Quia igitur fundamenta nostra sunt hi qui iniquitatum nostrarum pondera portaverunt, ne beatus Iob in superbiam de virtutum suarum potentia sublevetur, in ipsa dominici prima parte sermonis de sanctorum praedicatorum commemoratione discutitur, ut quanto illos admirabiles venire conspiceret, tanto in eorum comparatione de se vilius aestimaret. Quod idcirco a Domino iam quasi praeteritum describitur, quia quidquid foris futurum est in opere, intus iam factum est in praedestinatione. Dicitur itaque ei: Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Ac si aperte diceretur: Virtutem fortium considera, meque eorum ante saecula auctorem pensa; et cum eos quos in tempore condidi mirabiles suspicis, perpende quantum mihi subdi debeas, quem auctorem mirabilium sine tempore esse cognoscis. Sequitur: