monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, III <<<     >>> V

CAPUT IV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Interrogabo te, et responde mihi.
2 Tribus modis nos conditor noster interrogare consuevit, cum aut flagelli districtione nos percutit, et quanta nobis insit, vel desit patientia ostendit: aut quaedam quae nolumus praecipit, et nostram nobis obedientiam vel inobedientiam patefacit; aut aliqua nobis occulta aperit, et aliqua abscondit, et nobis mensuram humilitatis nostrae innotescit. Flagello namque interrogat cum mentem bene sibi per tranquillitatem subditam afflictionibus pulsat, sicut idem Iob et laudatur attestatione iudicis, et tamen ictibus conceditur percussoris, ut eius patientia tanto verius claresceret quanto inquisita durius fuisset. Praecipiendo autem dura nos interrogat, sicut Abraham terram suam iubetur egredi et pergere quo nesciebat, in montem unicum filium ducere, et quem ad consolationem senex acceperat immolare. Cui nimirum ad interrogationem bene respondenti, id est ad iussionem obedienti dicitur: Nunc cognovi quia times Deum. Vel sicut scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Tentare quippe Dei est magnis nos iussionibus interrogare. Scire quoque eius est nostram obedientiam nosse nos facere. Aperiendo vero nobis quaedam, atque claudendo quaedam nos interrogat Deus, sicut per Psalmistam dicitur: Palpebrae eius interrogant filios hominum. Palpebris quippe apertis cernimus, clausis nihil videmus. Quid ergo palpebras Dei, nisi eius iudicia accipimus? Quae iuxta aliquid clauduntur hominibus, et iuxta aliquid reserantur, ut homines qui se nesciunt sibimetipsis innotescant, quatenus dum quaedam intelligendo comprehendunt, quaedam vero cognoscere omnino non possunt, eorum corda sese latenter inquirant, si illos divina iudicia vel clausa non stimulant, vel aperta non inflant. Hac enim interrogatione Paulus probatus est, qui post perceptam internam sapientiam, post aperta claustra paradisi, post ascensum tertii coeli, post supernae locutionis mysteria, adhuc dicit: Ego me non arbitror comprehendisse. Et rursum: Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus. Et rursum: Non quia sufficientes sumus aliquid cogitare a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est. Apertis ergo palpebris Dei interrogatus Paulus recte respondit, qui et superna secreta attigit, et tamen in humilitate cordis sublimiter stetit. Qui rursum cum secreta Dei iudicia de repulsione Iudaeorum et gentium vocatione discuteret, atque ad ea pervenire non posset, quasi clausis Dei palpebris interrogatus est. Sed rectum valde responsum reddidit, qui Deo se in ipsa sua ignorantia scienter inclinavit, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Ecce enim absconsis mysteriis quasi clausis palpebris inquisitus placita ac recta respondit, qui secreti aditum pulsans, quia per cognitionem intromitti ad interiora non valuit, per confessionem ante ianuas humilis stetit; et quod intus comprehendere non potuit, foris timendo laudavit. Unde nunc quoque beatus Iob post interrogationem verberis discutitur interrogatione sermonis, ut quae sint superna consideret; quae dum minime comprehendit, ad semetipsum redeat, et quam sit iuxta nihilum in supernorum comparatione cognoscat. Audiat itaque: Interrogabo te, et responde mihi. Ac si apertius dicatur: Verbis meis ad sublimia consideranda te excito, et dum ea quae super te sunt nescire te perspicis, tibimetipsi te notiorem reddo. Tunc enim mihi vere respondes, si quae ignoras intelligis. Sequitur: