monumenta.ch > Gregorius Magnus >
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, I. .

PRAEFATIO. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Post damna rerum, post funera pignorum, post vulnera corporis, post verba male suadentis uxoris, post contumeliosa dicta consolantium, post suscepta fortiter iacula tot dolorum, de tanta virtute constantiae laudandus a iudice beatus Iob fuerat, si iam de praesenti saeculo esset evocandus. At postquam hic adhuc duplicia recepturus est, postquam saluti pristinae restituitur, ut rebus redditis diutius utatur, ne per elationis gladium ipsa illum sua victoria sternat, debet omnipotens Deus increpare per districtam iustitiam quem servat ad vitam. Quid enim peius plerumque animam quam conscia virtus interficit? Quae illam dum consideratione sua inflat, a plenitudine veritatis evacuat; et dum se ad percipienda praemia sufficere suggerit, eam a meliorationis intentione distendit. Iustus igitur Iob ante flagella exstitit, sed iustior post flagella permansit; et laudatus antea Dei voce, postmodum crevit ex verbere. Profecto velut tuba ductilis ex percussione producta in laudem Dei tanto altius elevatus est, quanto maiori castigatione percussus. Sed humiliandus erat iste qui, prostratus ulceribus, sic virtutibus stabat. Humiliandus erat, ne tam robustissimum pectus elationis tela confoderent, quod constabat certe quia et illata vulnera non vicissent. Requirendus nimirum fuit homo cuius debuisset comparatione superari. Sed quid est quod de eo voce Domini dicitur: Vidisti servum meum Iob, quod non sit ei similis vir super terram? Cuius ergo comparatione poterat vinci, de quo Deo attestante dicitur quia nullius hominis comparatione possit aequari? Quid itaque agendum est, nisi ut ex persona sua ipse Dominus suas illi virtutes narret, et dicat ei: Nunquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis? Et iterum: Nunquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Vel certe: Nunquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum? Quis vero ista, nisi Dominus potest? Et tamen interrogatur homo, ut cognoscat quia ista non potest, quatenus vir qui tam immensis virtutibus crevit, et nullius hominis exemplo vincitur, ne extolli debeat, Dei comparatione superetur. Sed o quam potenter erigitur qui tam sublimiter humiliatur! O quanta est hominis victoria, ex Dei comparatione perdidisse! O quanto hominibus maior est qui testimoniis convincitur Deo minor! Multum quippe potens est qui tali interrogatione ostenditur quia potens non est. Sed quia ad obscura nimis disserenda ducimur, ad eiusdem textus iam verba veniamus: