monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XL. > 38
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXXVII . <<<     >>> XXXIX .

CAPUT XXXVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro?
2 Saepe beatum Iob figuram sanctae Ecclesiae tenere iam diximus. Vestimenta vero Ecclesiae sunt omnes qui ei fidei adunatione iunguntur. De quibus eidem Ecclesiae per prophetam Dominus dicit: Vivo ego, quia omnibus his velut ornamento vestieris. Per Austrum vero, qui nimirum calidus ventus est, non immerito Spiritus sanctus designatur, quo quisque dum tangitur, ab iniquitatis suae torpore liberatur. Unde bene in Canticis canticorum dicitur: Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Aquilo enim iubetur ut surgat, ut nimirum is qui mortalium corda restringit adversarius spiritus fugiat. Auster enim venit et hortum perflat, ut eius aromata diffluant, quia per adventum sancti Spiritus, dum mens hominum repletur, ex ea mox opinio virtutum aspergitur, ut iure iam sanctorum lingua quasi hortus Austro perflatus dicat: Christi bonus odor sumus Deo. Vestimenta ergo sanctae Ecclesiae calida sunt, dum terra Austro perflatur, quia hi qui ei per fidem inhaerent, ferventibus charitatis studiis inardescunt, dum eorum mens sancti Spiritus afflatu perfunditur. Quod quidem et de eodem beato Iob nihil obstat intelligi, quia sic haec generaliter in sancta Ecclesia dicimus, ut tamen per membra eius singula specialiter teneamus.
3 Unusquisque enim qui recte vivit, atque hoc et alios docere consuevit, quasi tot vestimenta habet, quot auditores ei concorditer inhaerent. Natura namque vestimentorum est ut per semetipsa calere non possint, sed adiuncta viventi corpori, dum exhalantes membrorum poros contegunt, emanantem ab intimis calorem premunt, quo nimirum calore haec eadem vestimenta calefiunt, sed calefacta calorem quem acceperint retinendo ad corpus reddunt. Quid ergo per vestimenta viventi corpori adhaerentia nisi discipulorum vita magistris bene viventibus coniuncta signatur? Quae quasi per poros calorem accipit, quia ad amorem Dei et exemplo actionis et impulsu exhortationis ignescit. Quae velut frigus proprium expellit, dum a pristina iniquitate discedit; calorem quem accepit retinet, quia in eo quem praedicando sumpserit fervore convalescit. Doctores autem sancti dum auditores suos in amorem Dei proficere sentiunt, ipsi amplius in doctrinae virtute fervescunt; et quia eos ad summa inardescere et fervescere conspiciunt, ad praedicanda bona coelestis patriae validius succenduntur. Qui et si quando pro eo quod adhuc vitam corruptibilem humanae infirmitatis agunt de qualibet culpa saltem tenuiter in opere, in locutione, in cogitatione tentantur, discipulorum suorum profectum conspiciunt, et ipsi vel in minimis esse reprehensibiles erubescunt, ne qua forte exempla tortitudinis praebeant eis quos praedicationis voce ad regulam intimae rectitudinis vocant. Dum ergo verbo doctorum accenduntur auditores, quasi ex viventi corpore vestimenta calefiunt. Sed dum ex profectu auditorum etiam vita docentium proficit, quasi ex calefactis vestimentis calor ad corpus redit. Sed nequaquam sibi doctores tribuant quod per exhortationem suam ad summa proficere auditores vident, quia nisi Spiritus sanctus eorum corda repleat, ad aures corporum vox docentium incassum sonat. Formare enim vocem magistri exterius possunt, sed hanc imprimere interius non possunt: Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Dicatur ergo: Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro? Quia nimirum tunc auditores qui iam bene viventibus doctoribus inhaerent calorem superni amoris accipiunt, cum per afflatum sancti Spiritus excitantur, ac si aperte beato Iob diceret: Incassum tibi tribuis si quos per te profecisse in virtutibus contemplaris, quia hi quos per te incaluisse aestimas, nisi eos Spiritus sancti fervor attingeret, frigidi in sua insensibilitate remanerent. Postquam vero haec fortiter dixit, per arrogantiam leviter motus, irrisionis illico verba subiungit, dicens:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXXVII . <<<     >>> XXXIX .
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XL. > 38