monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXXV. <<<     >>> XXXVII .

CAPUT XXXVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium eius?
2 Si nubes sancti praedicatores sunt, pluviae nubium sunt verba praedicationum. Sed nubes cum per aera transvolant, nisi pluviae deorsum veniant, nescitur quantam aquarum immensitatem portant. Nisi coruscus sol inter pluvias erumpat, intelligi non valet quid in eis etiam claritatis lateat, quia nimirum praedicatores sancti si taceant, et nequaquam loquentes ostendant, quanta sit coelestis spei claritas, quam in cordibus gestant, aut reliquis hominibus similes, aut longe his despectiores videntur. Cum autem aperire per praedicationem coeperint quae sit supernae patriae remuneratio quam intrinsecus tenent; cum persecutione pressi in qua virtutis arce profecerint innotescunt, cum visione despecti loquendo insinuant unde timeantur, ipsae quae de nubibus influunt pluviae lucem nobis earumdem nubium ostendunt. Per verba enim praedicatorum cognoscimus ut in eis claritatem vitae quam appetunt cum magna humilitate veneremur. Hanc nimirum lucem Paulus discipulis ostendebat, cum diceret: Ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae haereditatis eius in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credimus. Hanc lucem Corinthii per scriptorum verba quasi per pluviae guttas agnoverant, cum dicebant: Epistolae graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis. Sed plerumque praedicatores sancti ostendere semetipsos ut prosint cupiunt, nec tamen possunt; plerumque latere ut quieti sint appetunt, nec tamen permittuntur. Nemo igitur scit quando lucem nubium pluviae ostendant, quia nemo comprehendit quando Deus virtutem praedicationis praebeat, ut praedicantium gloria clarescat. Dicit ergo: Nunquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius? Ac si aperte dicat: Nunquid si venturos in mundo praedicatores iam conspicis, quando eos ad praedicandum Dominus repletione sancti Spiritus impellat, quibusve modis eorum vitae claritatem mundo innotescat apprehendis? Unde adhuc apte subiungitur.