monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4 > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXXIV . <<<     >>> XXXVI .

CAPUT XXXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ausculta haec, Iob; sta, et considera miracula Dei.
2 Quasi in comparatione sui iacentem vidit, quem ad verba tantae praedicationis ut staret admonuit. Quamvis et per hoc quod dicit Ausculta, gravem beato Iob contumeliam irrogat, quia, sicut iam de illo et superius diximus, arrogantia minoris est auditum sibi velle extorquere maioris. Sed licet Eliu bona quae dicit nesciat pensare cui dicat, nos qui erudiri ab omnibus quaerimus, indagare verba doctrinae illius subtiliter debemus. Nam magna fortassis virtutis arte dicitur: Sta, et considera miracula Dei. Sunt nonnulli quippe qui Dei miracula iacentes considerant, quia operationis eius potentiam non sequentes admirantur. Stare quippe est recte agere. Unde et per Paulum dicitur: Qui se existimat stare, videat ne cadat. Et saepe quidem superna iudicia mirantur, praedicamenta coelestis patriae cum audiunt diligunt, mira opera internae dispositionis obstupescunt, sed tamen amando et vivendo ad haec eadem opera assurgere negligunt. Iacentes ergo Dei miracula considerant, qui eius potentiam sciendo pensant, sed vivendo non amant. Per contemplationem quidem in consideratione oculos tendunt, sed tamen per intentionem sese a terra non erigunt. Unde bene in Balaam exprobrationem dicitur: Qui cadens apertos habet oculos. Multa namque de adventu Redemptoris dixerat, et quae in novissimis temporibus erant ventura praevidebat, sed tamen ei vivendo assurgere noluit, quem praevidendo praedicavit. Iacens ergo apertos oculos habuit, cum eius mentem et prophetia ad coelestia tenderet, et avaritia in terra retineret. Iacens apertos oculos habuit, quia eum videre de superioribus potuit, quem prostratus in infimis non amavit. Eliu itaque, qui beatum Iob nequaquam credidit vivendo tenuisse quod dixit, quasi admonens dicit: Sta, et considera miracula Dei. Quem adhuc de venturis discutit, et quasi de ignorantia humilians adiungit: