monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXVIII . <<<     >>> XXX .

CAPUT XXIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et rursum latissimae funduntur aquae.
2 Post gelu quippe Dominus latissimas aquas fudit, quia postquam Iudaeorum saevitiam usque ad mortem pertulit, eorum corda protinus ab infidelitatis duritia amoris sui aspiratione liquefecit; ut tanto post desiderabilius ad obediendum currerent, quanto praeceptis illius prius obstinatius restitissent. Unde bene per quemdam sapientem dicitur: Sicut glacies in sereno, sic resolventur peccata tua. Ab hoc frigidi torporis gelu solvi Propheta desideraverat, cum dicebat: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro. De his aquis, id est ad Deum concurrentibus populis, rursum dicitur: Mittet verbum suum, et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae. Aquae de gelu currunt, quia plerique ex duris persecutoribus magni praedicatores fiunt. Gelu igitur in aqua liquatur, cum torpor interni frigoris ad irrigationem vertitur praedicationis. An Paulus gelu non erat, qui acceptis epistolis Damascum pergens, in corde fidelium quasi in terra iactata verbi Dei semina, ne ad perfectionem operum surgerent, restringere quaerebat? Sed gelu hoc in aquam rediit, quia quos persequendo prius premere studuit, hos postmodum fluentis sanctae exhortationis infudit; ut tanto uberior electorum messis exsurgeret, quanto hanc imber Dei etiam ab ore persecutoris irrigaret. Unde et bene subditur