monumenta.ch > Hieronymus > sectio 85 > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XX . <<<     >>> XXII.

CAPUT XXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et non investigabitur, cum audita fuerit vox eius.
2 Vox Domini auditur cum gratiae eius aspiratio mente concipitur, cum insensibilitas occultae surditatis rumpitur, et cor ad studium summi amoris excitarum virtutis intimae clamore penetratur. Sed istam vocem supervenientis Spiritus, quae se in aures cordis insinuat, nec ipsa mens quae per hanc illustrata fuerit investigat. Pensare enim non valet invisibilis virtus quibus sibi meatibus influat, quibus ad se modis veniat, quibus recedat. Unde et bene per Ioannem dicitur: Spiritus ubi vult spirat; et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, et quo vadat. Vocem enim spiritus audire, est vi compunctionis intimae in amorem invisibilis conditoris assurgere. Sed nemo scit unde veniat, quia ignoratur per ora praedicantium quibus se ad nos occasionibus fundat. Et nemo scit quo vadat, quia cum unam praedicationem multi audiunt, intelligi proculdubio non potest quem deserens abiiciat, aut cuius ingrediens in corde requiescat. Una quippe res foris agitur, sed non per hanc uno modo intuentium corda penetrantur, quia qui invisibiliter visibilia modificat, in humanis cordibus causarum semina incomprehensibiliter plantat. Hinc est quod resuscitato Lazaro quidam crediderunt, sed tamen Iudaeorum plurimi ad persecutionis zelum ex hac ipsa resuscitatione commoti sunt. Unum ergo idemque que miraculum quod aliis lumen fidei praebuit, alios per invidiae tenebras a lumine mentis excaecavit. Hinc est quod uterque latro et eamdem et suae morti similem mortem Redemptoris vidit; sed eum superbiendo alter contumeliis lacessere non timuit, quem timendo alter honoravit; atque in una re una utriusque cogitatio non fuit, quia hanc internus arbiter invisibiliter modificando distinxit. Sed hi occultae aspirationis modi, quia comprehendi nostra cogitatione nequeunt, nimirum divinae vocis vestigia nesciuntur. Bene ergo dicitur: Et non investigabitur, cum audita fuerit vox eius. Unde et adhuc subiungitur: