monumenta.ch > Hieronymus > Iob, 15 > sectio 706 > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XVIII . <<<     >>> XX .

CAPUT XIX. SHOW APPARATUS

1 Post eum rugiet sonitus.
2 Quem enim Dominus illustrando repleverit, eius vitam proculdubio in lamentum vertit; atque illuminatae menti quo magis aeterna supplicia insinuat, eo hanc durius de transacta nequitia gemitibus fatigat; et dolet homo quod fuit, quia bonum iam incipit videre quod non fuit; odit qualem se fuisse meminit, amat qualem se esse debuisse cognoscit, et solam iam poenitentiae amaritudinem diligit, quia caute considerat in quantis voluptatibus sua delectatione peccavit. Bene ergo dicitur: Post eum rugiet sonitus, quia cum mentem Deus ingreditur, constat proculdubio quod mox poenitentiae gemitus sequatur, ut ei iam salubriter flere libeat, quae prius de iniquitatibus flenda iucunditate gaudebat. Sed quo uberius culpa fletur, eo altius cognitio veritatis attingitur, quia ad videndum internum lumen polluta dudum conscientia lacrymis baptizata renovatur. Unde post poenitentiae rugitum apte subiungitur: