monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XVI . <<<     >>> XVIII .

CAPUT XVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Audiet auditionem in terrore vocis eius, et sonum de ore illius procedentem.
2 Mos sacri eloquii est ut cum audire aliquid per auditum insinuat, audiri eumdem auditum dicat, sicut Habacuc ait: Domine, audivi auditum tuum, et timui. Unde hic quoque dicitur: Audiet auditionem in terrore vocis eius. Notandum vero est quod vox Dei non in gaudio, sed in terrore audiri perhibetur, quia nimirum peccator quisque dum sola quae terrena sunt cogitat, dum cor oppressum infimis cogitationibus gestat, si repente divinae gratiae aspiratione tangitur, hoc ante omnia intelligit, quod cuncta quae agit districta aeterni iudicis animadversione puniantur. Auditio igitur vocis Dei prius in terrore fit, ut postea vertatur in dulcedinem, quia ante nos districti iudicii timore castigat, ut iam castigatos supernae dulcedinis consolatione reficiat. Nam cum nos violenta rerum temporalium delectatio possidet, et mentis nostrae oculos in somno torporis premit, si manu subita superni respectus excitamur, diu clausos mox eosdem ad veritatis lucem oculos mentis aperimus, quae egimus mala meminimus, quam districtus iudex contra haec veniat videmus: versatur mente quantus ille sit tanti iudicis adventus, quae tunc illa sit hominum angelorumque frequentia, quanta vi contra reprobos et ardentia pugnent elementa, quam terribiliter aeterna prodeat de districti iudicis ore sententia, qua reprobis dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Eorumdem poena reproborum ante oculos volvitur, et quae sint gehennae tenebrae, cum gravi amaritudinis obscuritate pensatur. Quia ergo superbum cor prius terrore concutitur, ut concussum in amore solidetur, recte nunc dicitur: Audiet auditionem in terrore vocis eius. Ubi et bene subiungitur: Et sonum de ore illius procedentem
3 Sonus de ore Dei est vis timoris de superna irruens aspiratione, quia cum nos de venturis Dominus aspirando replet, procul dubio de male gestis praeteritis terret. Potest autem per os Dei, unigenitus designari Filius, qui sicut brachium eius dicitur, quia per eum cuncta Pater operatur, de quo propheta ait: Et brachium Domini cui revelatum est? de quo Ioannes dicit: Omnia per ipsum facta sunt; ita etiam os dicitur. Hinc est enim quod propheta ait: Os enim Domini locutum est haec. Per quem nobis omnia loquitur, ac si oris nomine patenter diceretur verbum, sicut nos quoque pro verbis linguam dicere solemus, ut cum Graecam, vel Latinam linguam dicimus, Latina vel Graeca verba monstramus. Os ergo Domini non immerito ipsum accipimus. Unde et ei sponsa in Canticis canticorum dicit: Osculetur me osculo oris sui. Ac si dicat: Tangat me dulcedine praesentiae unigeniti Filii redemptoris mei. Per sonum vero oris potest eiusdem Domini sanctus Spiritus designari. Unde et alias in eiusdem Spiritus significatione scriptum est: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis. Sonus igitur de ore Domini procedit, cum consubstantialis ei Spiritus ad nos per Filium veniens, surditatem nostrae insensibilitatis rumpit, sicut de eodem sono incircumscripto atque incorporeo os Domini loquitur, dicens: De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Potest ergo et per terrorem vocis vis formidinis, et per sonum oris dulcedo consolationis intelligi, quia quos Spiritus sanctus replet, prius eos de terrena actione terrificat, et postmodum spe coelestium consolatur, ut tanto post confidendo de praemiis gaudeant quanto prius sola supplicia conspiciendo metuebant. Hinc est quod de unigeniti Spiritu quasi de hoc oris sono Paulus dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater. Hinc per semetipsam Veritas dicit: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Ecce conversorum terror vertitur in potestatem, quia dum mala sua poenitendo puniunt, usque ad exercendum iudicium ascendunt; ut hoc in Deo posse accipiant, quod prius de Deo ipsi metuebant. Iudices quippe fiunt qui supernum iudicium perfecte timuerunt, et aliena iam peccata incipiunt dimittere qui prius formidaverant ne retinerentur sua. Sed quia hoc ipsum iudicium quod spiritaliter agitur modo a carnalibus non videtur, sunt nonnulli qui Deum res humanas curare non aestimant, et eas ferri fortuitis motibus putant. Contra quos recte subditur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XVI . <<<     >>> XVIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17