monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2 > Matthaeus, 16 > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, VI . <<<     >>> VIII .

CAPUT VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Numerus annorum eius inaestimabilis.
2 Dicere utcunque aeternitatem voluit, et ipsam aeternitatis longitudinem annos vocavit. Cum enim brevitatem temporis dilatare volumus, momenta per horas, horas per dies, dies per menses, menses autem per annos extendimus. Quia ergo peramplum quiddam dicere voluit, sed quid diceret latius non invenit, in Deo annos sine aestimatione numeri multiplicavit, dicens: Numerus annorum eius inaestimabilis, ut dum ea quae apud se sunt prolixa multiplicat, aeternitatis longitudinem se metiri non posse infirmitas humana cognoscat. Tende itaque oculum in aeternitatem, ut videas Deum, vel quando est a principio, vel quousque; et nusquam finis superior, quia esse non incipit; nusquam finis inferior, quia esse non desinit. Intra ipsum omnia coangustantur, ipse vero circa omnia sine spatio extenditur, sine loco dilatatur. Ecce cuncta quae facta sunt, ea ipsa circumscriptione qua creata sunt, superiori et inferiori fine cinguntur. Lege enim sua, quia a non esse incipiunt, festinant non esse.
3 Sed quaedam mirabiliter acceperunt ut quamvis ea finis superior inchoat, finis tamen inferior non constringat; et licet esse incipiant, esse in perpetuum non desistant. Horum vero aeternitas idcirco summae est aeternitati dissimilis, quia aeterna esse coeperunt. Cum ad extrema prospicimus, horum finem, qui omnino deest, non comprehendimus; eorum tamen initia cernimus, cum mentem retro revocamus; et dum in eis infra supraque animum ducimus, non capimus omnino quousque sunt, sed videmus ex quo. Deus autem quia quasi quiddam in eo per aeternitatem longum est, quod nec initio oritur, nec fine terminatur, nec ex quo in semetipso recipit, nec quousque, dicatur ergo: Numerus annorum eius inaestimabilis. Per hoc ergo quod annorum illius numerus dicitur, diutinum eius esse ostenditur. Per hoc vero quod inaestimabilis memoratur, hoc ipsum esse infinitum et incomprehensibile demonstratur. Sed quia humanis mentibus innotescat agnovimus, dum omnes homines vident eum; et quia eius magnitudinem admirantes cernimus, dum annorum eius numerus inaestimabilis habetur, restat iam ut etiam quid agat audiamus. Sequitur: