monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20 > 11 > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, IV . <<<     >>> VI .

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
2 Omnis homo eo ipso quo rationalis est conditus, debet ex ratione colligere eum qui se condidit Deum esse. Quem nimirum iam videre est damnationem illius ratiocinando conspicere. Cum vero dictum sit: Omnes homines vident eum, recte subiungitur: Unusquisque intuetur procul. Procul quippe eum intueri est non iam illum per speciem cernere, sed adhuc ex sola operum suorum admiratione pensare. Procul illum hic etiam electi conspiciunt, quia necdum claritatem illius per acumen intimae visionis apprehendunt. Cui etsi iam per amorem iuxta sunt, adhuc tamen ab illo terrenae inhabitationis pondere disiunguntur; et quamvis ei bene vivendo inhaereant, a contemplationis eius specie longe se esse suspirant. Quem nimirum reprobi etiam cum ad iudicium venientem viderint, procul intuentur, quia non eum in divinitatis forma, sed in sola qua et comprehendi potuit humanitate conspiciunt, quia videlicet eorum oculos reducta tunc ad memoriam sua male gesta reverberant, et dum eius humanitatem vident, cuius divinitatis claritatem non vident, miro modo ab eius visione quem conspiciunt longe fiunt. Sed cum dicitur: Memento quod ignores opus eius, ac deinde subiungitur: Omnes homines vident eum, quem, sicut diximus, videre est transcendentem omnia eius essentiam ex ratione colligere, valde mirandum est quod et ipsum cernimus, et eius opus ignoramus. Dubii quippe de eius essentia non sumus, et tamen in eius iudiciis incerti remanemus. Patet nobis quod summum est, absconditur quod minimum. Minus quippe sunt eius opera quam ipse; et agentem cernimus, sed in actione caligamus: quia videlicet cur quid fiat incertum est, sed quis sit qui haec incerta faciat, incertum non est. Dicat ergo: Memento quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri: Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul, quia eum, cuius iudicia minime comprehendimus, esse per rationem videmus; quem tamen adhuc procul cernimus, quia ab eius fortitudine nubilo infirmitatis nostrae separamur. Sequitur: