monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > 45
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XLIV. <<<     >>> XLVI.

CAPUT XLV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
2 Robusti quippe sunt motus cordis, cum nulla nisi quae virtutis sunt sentiunt. Sed magnitudinem et robustos motus deponimus, quando pulsante vitio cogimur pensare quid sumus. Robustos motus deponimus, quando iam non de virtute attollimur, sed in culpa consentiendo obrui de ipsa qua quatimur infirmitate formidamus. Multum namque de se animus confidit quando sibi ad votum vires suppetere conspicit. Iam sibi fiduciam sanctitatis arrogat, iam se idoneum etiam ad cuncta virtutum culmina quae sola cogitatione conceperit putat. Sed cum hunc tentatio subito oborta transverberat, eas quae natae de virtutibus fuerant, elatas cogitationes funditus turbat. Quasi securam quippe urbem inopinatus hostis ingreditur, et repentino gladio superborum civium colla feriuntur. Nihil ergo tunc nisi continuus luctus agitur, dum capta urbs animi a magnatum suorum gloria caede interveniente vacuatur. Unde nunc dicitur: Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Ac si aperte diceretur: Omne quod intrinsecus de bona actione intumueras reprime, et cordis motus quos ex recto opere robustos habueras depone, quia iam in ipsa adversitatis tentatione consideras quam frustra prius de te magna elatus aestimabas. Quae videlicet magnitudo idcirco absque tribulatione deponenda dicitur, quia nimirum cum per tentationem humilitas proficit, prospera est ipsa adversitas quae mentem ab elatione custodit.. Sed tamen sine magna tribulatione non agitur, cum tranquilla mens irruente tentatione quasi repentino hoste turbatur. Ipsa namque tentationis adversitas dum se menti inserit, quasdam in illa tenebras gignit, eamque obscuritate suae amaritudinis turbat, quae apud se dudum virtutum dulcedine irradiante claruerat. Unde et apte subiungitur: