monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5 > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

CAPUT XXXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Morietur in tempestate amma ecrum.
2 Quasi tranquille namque videbantur vivere, cum de sanctitatis curarent laude gaudere. Sed tempestate subita eorum anima moritur, quae humanae laudis pessima tranquillitate laetabatur. Plerumque subito inopinata tempestas omne quod aer serenum blanditur immutat; et eo periculum vitari non potest, quo nec potuit praevideri. Unde simulatores, qui vitae suae custodiam negligunt, in tempestate mori referuntur. Hinc quippe eos turbo subitus internae percussionis eiicit, quos arrogantia externi favoris extollit; et dum amplectuntur in laude quod non sunt, repente inveniunt in ultione quod sunt. Bene autem per Salomonem dicitur: Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Laus quippe sua iustos cruciat, iniquos exaltat. Sed iustos dum cruciat purgat, iniquos dum laetificat reprobos monstrat. Isti enim sua laude pascuntur, quia auctoris sui gloriam non requirunt. Illi autem qui auctoris gloriam quaerunt, sua laude cruciantur, ne non sit intus quod foris dicitur, ne, si est etiam quod dicitur, ante Dei oculos ipsis favoribus vacuetur: ne humana laus robur mentis emolliat, eamque in sui delectatione prosternat; et quae adiumentum debet esse augendi operis, iam retributio sit laboris. Cum vero sua praeconia in Dei laudem tendere sentiunt, ea etiam desiderabiliter amplectuntur. Scriptum namque est: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Viam se ergo hominibus faciunt, quoties in se aliquid quo Deus cognoscatur ostendunt, quia non student in se humanam laudem figere, sed quaerunt eam per se medios ad auctoris gloriam pertransire. Arrogantes autem humanis laudibus mollia corda prostituunt, quia suis amoribus corrumpuntur. De quibus alias dicitur: Erunt homines seipsos amantes. Apte vero hic de hac eorum corruptione subiungitur: