monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXXI. <<<     >>> XXXIII.

CAPUT XXXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Simulatores et callidi provocant iram Dei.
2 Cum simulatores diceret, apte subiungit et callidi, quia nisi ingenio calleant, quod videri appetunt congrue simulare non possunt. Sunt enim nonnulla vitia quae etiam a sensu tardioribus facile perpetrantur. Elatione namque intumescere, avaritiae aestibus inhiare, luxuriae pulsanti succumbere, etiam quilibet obtusis sensibus potest; simulationis vero falsitatem exsequi, nisi qui subtilioris ingenii fuerit, non potest. Quisquis enim talis est, ad custodienda duo videlicet continua observatione dividitur, ut callide noverit et occultare quod est, et ostentare quod non est; et vera mala premere, et falsa bona monstrare; nec se aperte in hoc quod videtur extollere, atque, ut maiorem gloriam teneat, saepe se simulare gloriam declinare. Quia enim ante oculos hominum sequendo eam apprehendere non potest, studet plerumque gloriam tenere fugiendo. Haec itaque simplicibus minime congruunt, quia si congruunt, iam simplices non sunt.
3 Bene autem cum diceret: Simulatores et callidi, non subdidit, merentur, sed provocant iram Dei. Iram quippe Dei mereri, est etiam nesciendo peccare. Provocare vero est mandatis illius sciendo contraire; scire bonum, sed despicere; facere posse, nec velle. Hi enim perpetratione nequitiae intrinsecus tenebrescunt, et ostentatione iustitiae superficie tenus dealbantur. Quibus voce Dominica dicitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia; ita et vos quidem foris apparetis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.. Foris ergo ostendendo servant quae vivendo intus impugnant. Intus vero mala cogitantes exaggerant quae foris aliud superducentes occultant. Ante districtum itaque iudicem excusationem iam de ignorantia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostentant, ipsi sibi sunt testimonio quia bene vivere non ignorant. Dicatur igitur recte: Simulatores et callidi provocant iram Dei. Quid vero eos ad extremum sequatur, adiungit, dicens: