monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > 27 > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XIX . <<<     >>> XXI .

CAPUT XX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Etiam cum dixeris: Non considerat, iudicare coram illo, et exspecta eum.
2 Fortasse enim dum clamor noster quasi negligitur, spes quae cordi inerat infirmatur; et superna adiutoria defutura credimus, quia tardius impetramus; ac pene inconsiderata Deo esse ingemiscimus, quae inulta toleramus. Sed cum ista nos desperationis procella conturbat, concussa mens citius in portum spei se collocat, si causas suas cum Domino subtiliter pensat, si bona eius ad memoriam revocat, si mala quae bonis eius reddidit apud semetipsam callide non excusat, si perpendit quid ab eo iuste meruit et quid clementer accepit, si vitam suam vivaciter discutit, si ante Dei oculos omne quod agit examinans semetipsam sibimet non abscondit, si factam se quae non erat meminit, si illuminatam se atque sublevatam quae in tenebris iacebat agnoscit. Haec ergo in semetipsa cuncta recolligens, dum bona accepta considerat, adversa quae tolerat non accusat; nec desperatione frangitur, quae tantorum munerum consolatione roboratur, quia spem de futuris recipit, dum transacta beneficia recognoscit. Dicat itaque: Etiam cum dixeris: Non considerat, iudicare coram illo, et exspecta eum. Ac si diceret: Cum idcirco Deus considerare non creditur, quia tarde miseretur, intima cogitationis ingredere, atque illic coram eius oculis causae tuae iudicium suscipe; et quae ipse vivendo contulisti, vel quae misericorditer percepisti, discerne; et tunc ad spei fiduciam redis, dum bona tantae benignitatis erubescis, quatenus inter adversa fidenter exspectes quem et post delicta propitium recolis. Speranda etenim fuerant superna adiutoria, etiam si nulla beneficia praecessissent. Sciendumque quia Deus hominem quem benigne condidit inique non spernit.
3 Pensandum est igitur quanti est periculi transacta munera cernere, et futura desperare; quanti est periculi si in hac procella tribulationum desperationis naufragio frangimur, qui ad portum spei velut immensis funibus praeteritis donis ligamur. Dicatur itaque recte: Iudicare coram illo, et exspecta eum. Nam qui semetipsum coram Deo non iudicat, eum dum affligitur non exspectat. Cuius enim bona praecessisse dissimulat, adiutoria subsequi posse desperat; et cum praeteritorum obliviscitur, etiam subsequentium largitate fraudatur. Sed ecce dum nos affligimur, dum consolationis gratiam longanimiter sustinemus, mali ad peiora prorumpunt, atque eo iniquitatis exaggeratione proficiunt, quo sine verbere relinquuntur. Et tamen omnipotens peccantes misericorditer exspectat, tempus ad poenitentiam tribuit, quod non conversis ad gravioris reatus testimonium vertit; patienter iram retinet, quam quandoque irretractabiliter effundit. Unde apte subiungitur: