monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, X. <<<     >>> XII .

CAPUT XI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est, vel quid tibi proderit si ego peccavero?
2 Si tota libri series attenditur, nihil horum beatus Iob dixisse monstratur. Sed arrogantes viri, sicut et superius diximus, habere hoc proprium solent, ut dum in nimia invectione prodeunt, etiam invehendo mentiantur; et cum non possunt iuste reprehendere quae sunt, reprehendant mentiendo quae non sunt. Sequitur:
3 Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.
4 Dictis superioribus quasi beati Iob culpabilia verba narravit, atque ex eis sibi materiam loquendi proposuit; sed verbis subsequentibus forti acumine discutit hoc quod sibi ad dicendi materiam fallaciter finxit. Et fortes quidem sunt sententiae quae sequuntur, sed beati Iob personae non congruunt; tantoque eum increpationis huius tela non feriunt, quanto contra eum iniuste mittuntur. Sequitur: