monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, II. <<<     >>> IV.

CAPUT III. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi?
2 Ac si diceret: Ego coram Domino rationes positurus sum cur modo iniquitas mea a te reprehenditur, quae constat quod in iudicio a te non requiratur. Recti viri cum iniuste ab hominibus impetuntur, ad supernum iudicium recurrunt. Unde et ab eodem beato Iob dicitur: Ecce in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis. Et quia ei placere summopere cupiunt, eius solius testimonium requirunt. Perversi quoque, quia iustorum vitam deserunt, sed nonnunquam eloquia sequuntur, cum de suis male gestis increpantur, hoc assumunt in argumentum defensionis, quod iusti proferunt in testimonium puritatis. Unde eis et consuetudo iam facta est, ut si quis eos de factis suis arguat, Dei magis iudicium quam hominum quaerant. A Deo enim et cum se damnandos noverint, iudicari non metuunt, et iudicari ab hominibus erubescunt. Proponunt ergo maius quod non metuunt, ut hoc minus declinare valeant quod erubescunt. Scriptum quippe est: Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Quia ergo tunc damnatio uniuscuiusque manifesta est, exinde modo iniqui colligunt, ut etiam perversa uniuscuiusque actio sit secura; ne modo eam quilibet iustus arguendo discutiat, a qua constat quod in iudicio alienus existat. At contra piorum conscientiae grande sibi conferri praemium credunt, cum de quibusdam modo suis actionibus illicitis arguuntur. Proponunt etenim ante oculos cordis quia districtum Dei iudicium tanto verius tunc super eos mitigabitur, quanto nunc acrius arguente homine praevenitur; et temporalem iram super se lucrum computant, per quam se aeternam posse evadere non ignorant. Eliu ergo typum cunctorum arrogantium tenens, et magis eligens aeterna invectione percuti, quam temporaliter increpari, dicat: Nunquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? Quia vero esse culpabiliores solent hi qui loqui in contentione inchoant, quam qui respondent, subdidit, dicens: