monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, II.

CAPUT I. SHOW APPARATUS

1 In locutionibus suis hoc arrogantes viri habere inter alia proprium solent, quod ab auditoribus suis ne quid fortasse inordinatum dixerint tunc requirunt, cum se laudabiliter aliquid dixisse cognoscunt. Haec videlicet faciunt, non quod de dictis suis ambigant, sed quod ab audientium iudicio favores quaerant. Nam inveniri facile poterit quo animo percunctantur, si quisquam cum eorum bona laudat, etiam mala reprehendat. Certum quippe est quia sicut inflantur laudibus, ita correptionibus inflammantur; et cum a quolibet se vel iuste reprehendi conspiciunt, mox in malis suis fomitem defensionis exquirunt. Quomodo ergo de bonis suis humiliter ambigunt, qui mala sua defendere etiam perverse moliuntur? Ille est enim vere humilis in bonis, qui non est defensor in malis. Nam qui de malis suis arguitur, et contra verba arguentis accenditur, quando de bonis suis quasi humiliter titubat, per humilitatis vocem ornari appetit, non doceri. Eliu itaque vitam arrogantium signans, postquam multa interna et sublimia intulit, ecce in verbis formam humilitatis assumit, et aequitate proposita, sub quadam discipulatus imagine beatum Iob alloquitur dicens: