monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21 > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, XIII . <<<     >>> XV.

CAPUT XIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum suum, quis est qui contempletur eum?
2 Nemo ergo discutiat cur, stante Iudaico populo, dudum in infidelitate gentilitas iacuit; et cur, ad finem gentilitate surgente, iudaicum populum infidelitatis culpa prostravit. Nemo discutiat cur alius trahatur ex dono, alius repellatur ex merito. Si enim gentilitatem miraris assumptam, Ipso concedente pacem, quis est qui condemnet? Si Iudaeam obstupescis perditam, ex quo absconderit vultum suum, quis est qui contempletur eum? Itaque consilium summae et occultae virtutis satisfactio fit apertae rationis. Unde et in Evangelio Dominus, cum de huius rei causa loqueretur, ait: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, pater. Atque mox tanquam rationem quamdam absconsionis ac revelationis adiungens, ait: Quia sic fuit placitum ante te. Quibus nimirum verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorum vero repulsione praesumamus. Cum enim intulisset utrumque, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, hoc videlicet ostendens, quia iniustum esse non potest quod placuit iusto. Unde et in vinea laborantibus mercedem reddens, cum quosdam operarios inaequales in opere aequaret in praemio, et plus in mercede quaereret qui labori amplius insudasset, ait: Nonne ex denario convenisti mecum? Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi; an non licet mihi quod volo facere? In cunctis ergo quae exterius disponuntur, aperta causa rationis est occultae iustitia voluntatis. Dicatur itaque: Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum suum, quis est qui contempletur eum? Et quia sic minima sicut maxima, sic singula Deus iudicat sicut cuncta, apte subiungitur: