monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, II. <<<     >>> IV .

CAPUT III. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Subito morientur, et in media nocte curvabuntur populi, et pertransibunt.
2 Quamlibet sero de hac vita tollantur iniqui, subito et repente tolluntur, quia finem suum cogitando praevidere nesciunt. Subitum est homini, quod ante cogitare non potuit. Subito dives ille tultus est, qui horrea quae praeparabat deseruit, et inferni locum quem non praevidebat invenit. Ad aliud exercebat animam per cogitationem, sed ad aliud emisit per sententiam; aliud dum viveret contemplatus est, aliud dum moreretur expertus. Reliquit enim diu tractata temporalia, et inopinata invenit aeterna. Unde ei propter hanc ignorantiam caecitatis suae bene per divinam sententiam dicitur: Hac nocte repetunt animam tuam a te. In nocte quippe ablata est, quae in obscuritate est cordis amissa. In nocte ablata est, quae considerationis lucem habere noluit, ut quod poterat pati praevideret. Unde bene discipulis futura cogitantibus Paulus apostolus dicit: Vos autem fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum. Dies enim exitus tanquam fur in nocte comprehendit, quando stultorum animas futura non praevidentes eiicit. Unde hic quoque apte subiungitur: Et in media nocte curvabuntur populi, et pertransibunt. In media nocte curvati pertranseunt, qui obscuritate suae negligentiae humiliati rapiuntur. Tunc curvabuntur per sententiam iudicis, qui nunc curvari negligunt per humilitatem cordis. Electi autem ne inviti curventur in morte, sponte curvantur in humilitate. Unde sanctae Ecclesiae de conversa prole persecutorum dicitur: Venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te.
3 Et bene de morientibus populis non ait: Transibunt, sed pertransibunt, quia etiam vivendo temporaliter quotidie ad finem tendimus, et praesentem vitam quasi quamdam viam subigendo transimus. Hoc ipsum enim morituros vivere quasi ad mortem ire est. Et quot dies vitae peragimus, quasi in itinere ad locum propositum tot passibus propinquamus. Ipsa quippe augmenta detrimenta sunt temporum, quia vitae nostrae spatia quanta esse coeperint, incipiunt iam tanta non esse. Primus vero homo ita conditus fuit, ut manente illo decederent tempora, ne cum temporibus ipse transiret. Stabat enim momentis decurrentibus, quia nequaquam ad vitae terminum per dierum incrementa tendebat. Stabat tanto robustius quanto semper stanti arctius inhaerebat. At ubi vetitum contigit, mox offenso creatore coepit ire cum tempore. Statu videlicet immortalitatis amisso, cursus eum mortalitatis absorbuit. Et dum iuventute ad senium, senio traheretur ad mortem, transeundo didicit stando quid fuit. Cuius nos quia de propagine nascimur, radicis amaritudinem quasi in virgulto retinemus. Nam quia ex illo originem ducimus, eius cursum nascendo sortimur, ut eo ipso quotidiano momento quo vivimus incessanter a vita transeamus, et vivendi nobis spatium unde crescere creditur, inde decrescat. Quia ergo ad summam moriendi quotidie tendimus per incrementa vivendi, bene de morientibus nequaquam transibunt dicitur, sed pertransibunt, quia transeunt etiam dum vivunt, sed pertranseunt dum moriuntur: Sequitur.