monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, I. <<<     >>> III.

CAPUT II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 CAP. XXXIV, Qui non accipit personam principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem.
2 Potest autem per principem vel tyrannum quisque superbus intelligi; per pauperem vero humilis designari. Tyrannum ergo disceptantem contra pauperem non cognoscit, quia superbos omnes vitam nunc humilium deprimentes, in iudicio nescire se perhibet, dicens: Nescio vos unde sitis. Et quia sic potenter cum vult destruit, sicut cum voluit potenter creavit, apte ratiocinando subiungitur:
3 Opus enim manuum eius sunt universi.
4 Atque mox subditur: