monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, II.

CAPUT I. SHOW APPARATUS

1 Ipsa humanae conditionis qualitas indicat quam longe rebus caeteris praestat. Nam collata homini ratio asserit quantum omnia quae vel vita, vel sensu, vel ratione carent, natura rationalis antecedit. Et tamen, quia ab internis atque invisibilibus oculos claudimus, et visibilibus pascimus, plerumque hominem non ex eo quod ipse est, sed ex his quae circa ipsum sunt veneramur. Cumque non intuemur quid ipse sit, sed quid possit in acceptione personarum, non ex personis, sed ex rebus adiacentibus ducimur. Sicque fit ut is quoque apud nos intus in despectionem veniat, qui foris honoratur, quia dum pro his quae circa illum sunt honorabilis habetur, rebus suis in examine nostro postponitur. Sed omnipotens Deus vitam hominum ex sola qualitate interrogat meritorum; et saepe inde plus punit, unde hic maiora ad ministerium contulit, Veritate attestante, quae ait: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo. Unde bene nunc per Eliu dicitur: